Paedagogia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Paedagogia
Remove ads

Paedagogia (lingua Graeca antiqua παιδαγωγία, vox proprie munus paedagogi significans, ex vocabulis παῖς 'puer, puella' + ἄγω 'duco') est ars et scientia hominis educationis.

Thumb
Parvi discipuli cum praeceptrice in ludo ludunt.

Generalia quaedam

Qua arte puerorum praesertim atque adulescentium formatio temperatur usque ad mensuram hominis adulti non solum corporaliter, sed etiam psychice et intellectualiter (id est quod ad animum atque ad mentem attinet) in societate humana humane se gerentis.[1][2][3] Variae sunt profecto "paedagogiae" iuxta varias de homine perfecto vel saltem hominum societati aptato opiniones et iuxta diversas rationes ac vias ad eum formandum excogitatas. Inter scientias sane anthropologicas (sensu lato, id est de homine) paedagogia locum habet. Paedagogiae quaestiones etiam statisticis monstrentur oportet: qua in re. exempli gratia. Carolus Schneider in Borussia saeculo undevicensimo multa pretiosa elaborabat.

Remove ads

Nexus interni

Nexus externi

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads