Parilistae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Parilistae[1] (qui Anglice Levellers appellantur) fuerunt motus politicus aetate Belli Civilis Anglicani actus, qui popularem potestatem, suffragia latius data, aequalitatem coram lege, ac tolerantiam religiosam propugnaverunt. Insigne doctrinae Parilistarum fuit populismus, quem patefecit eorum assertio iurium naturalium omnium aequalium, atque consuetudo per libellos, preces publicas et conciones ad populum sese conferendi.
|
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
In lucem publicam prodierunt extremo Belli Civilis Anglicani primi (anno 1642 ad 1646), et summam vim obtinuerunt ante initium secundi belli (1648–1649). Eorum sententiae ac fautores reperiebantur in populo urbis Londini, nec non in quibusdam cohortibus nomine New Model Army. Eorum principia exposita sunt in libello manifesto cui titulus erat Agreement of the People (Conventio Populi). Contra Diggers tamen, Parilistae possessionum communionem reiciebant, nisi id fieret mutuo consensu dominorum.
Natione per totum ordinati erant, et sedes suas habebant in diversis cauponis et tabernis Londinensibus, ut in The Rosemary Branch apud Islingtoniam, quae sic dicta est ab ramulis rosmarini quos Parilistae in galerum gestabant ut signum agnitionis. Se quoque distinguebant vittis coloris viridis marini in vestimentis suis positis.
A mense Iulio anni 1648 usque ad Septembrem 1649 diarium ediderunt cui titulus The Moderate, et primi fuerunt qui petitionibus et libellis ad fines politicos utebantur. Ars typographica et libraria Londinensis maximi momenti fuit huic motui.
Post Purgationem a Prido facta (Pride's Purge) et supplicium Caroli Primi, potestas penes Magnates Exercitus (Grandees) redacta est (atque minus apud Parlamentum Segmentatum, Rump Parliament). Parilistae, una cum ceteris factionibus oppositis, a potentibus submoti sunt, ac paulatim eorum auctoritas concidit. Circa annum 1650 nullum iam periculum ordini constituto afferebant.
Remove ads
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
