Parsec
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Parsec[1][2] (indecl. n.; “distantia quae parallaxi unius secundi congruit”, verbum amalgamatum), pc notatum, est unitas longitudinis quae ad magnas distantias inter corpora caelestia mētiendas (maiores quam Systema Solare) adhibetur. Unum parsec est idem ac circiter 3.26 anni luce mensi, seu 206.265 unitates astronomicae (UA), seu 30.9 trilliones chiliometrorum.

Parsec per mensuram parallaxis et usum trigonometriae computatur, atque definitur illud intervallum quo una unitas astronomica angulum unius secundi (i.e. 1⁄3600 gradūs) subtendit.[3] Stella nobis proxima, Proxima Centauri, circiter 1.3 parsec, seu 4.2 annos luce mensos, a Sole distat: nam ab illa distantia visum, intervallum inter Tellurem et Solem angulum paulo minorem quam unum secundum comprehendit.[4] Pleraeque stellae oculo nudo visibiles minus quam pauca centena parsec, remotissimae autem pauca milia parsec a Sole distant. Galaxias Andromedae fere 700000 parsec distat a Sole.[5]
Herbertus Hall Turner(en)(d) astronomus Britannicus anno 1913 primum excogitavit parsec ut computationem distantiarum astronomicarum per indicia observata expediret.[6] Partim propter hoc, astronomia et astrophysica tali unitati favent, quamquam per usum communem et per litteras ad scientiam divulgandam unitas anni luce mensi saepe promineat. Etiamsi parsec cum brevioribus distantiis intra galaxiam Viae Lacteae adhiberi solet, multipla eiusdem unitatis cum maioribus Universi partibus adhibentur, e.g. kiloparsec (kpc), quod distantiam corporum caelestium prope Viam Lacteam mētītur, megaparsec (Mpc), quod distantiam mētītur galaxiarum propiores, et gigaparsec (Gpc), ad permulta quasaria et remotissimos galaxias referendas.
Mense Augusto 2015, Unio Astronomica Internationalis (UAI) Resolutionem B2 decrevit, quae definitionem certam dedit parsec. Secundum talem definitionem parsec est exacte 648000⁄𝜋 UA, vel fere 30856775814913673 metra (secundum formam exactam unitatis astronomicae per metra expressae anni 2012). Haec aperte sinit parsec etiam veteri definitioni parvi anguli—quae in multis fontibus astronomicis hactenus invenitur—congruere.[7][8]
Remove ads
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads