Pathologia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Pathologia (e Graece πάθος, 'passio, morbus' + λόγος, 'verbum, doctrina') est disciplina medicinae, quae deviationes abnormales sive morbosas corporis humani et causas earum investigat. Morborum disciplina est pathologia[1]. Obiecta eius sunt imprimis alterationes structurae et functionis textorum cellularumque sicut et deformitates. Ad id pathologus partim sectiones mortuorum facit, sed plurime biopsias (vivorum) probat.[2][3]
|
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |

Neuropathologia est studium morborum systematis nervosi et centralis et peripherici. Exploratio inspectione macroscopica et microscopica tribus gradibus fit, qui sunt: (1) Analysis laesionum morphologica, (2) harum analysis topographica, et (3) connexio cum aliis datis (e.g. autopsia, historia morbi, etc.)[4].
Remove ads
Notio morbi
Morbus est organismi status cuiusque declinationis finium physiologicarum, ideo quaeque perturbatio aequilibriorum vitalium[1].
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

