Lingua Persica
lingua Iranica intra ramum Indo-Iranicum linguarum Indo-Europaearum From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Lingua Persica[3] (Persice پارسی ; IPA [fɒːɾˈsiː]) est lingua Iranica intra ramum Indo-Iranicum linguarum Indo-Europaearum, qua homines praecipue in Irania, Afghania, Tadzikistania, et civitatibus in dicionem culturae Iraniae Maioris olim redactis utuntur. Continuatio Persicae mediae habetur, linguae publicae religionis litterarumque Imperii Sassanidarum, quae vicissim fuit continatio Persicae antiquae, linguae Imperii Persici aevo Achaemenidarum magni momenti.[4][5][6] Lingua Persica est lingua pluricentrica, atque eius grammatica grammaticae multarum linguarum Europae hodiernae similis est.[7]



Inter scriptores litterarum Persicarum recentiorum enumerare oportet poetas Nizāmī, Firdausī, Umar Khayyām, Hafizus, Saadi, Romanus, et Assar Tabrizi.
Remove ads
Nomina huius linguae
Nomen publicum Persis est Farsi, Arabicum pro Parsi, quod vocabulum Persicum sibi vult; Afganis est Dari; Tazicis vero, qui litteris Cyrillicis scribunt, est lingua Tazicica.
Historia
Persica lingua Iranica est, ex Indoeuropaea et divisione Iranica orta. Haec quoque e lingua Persica antiqua, quae usque ad 600 a.C.n., illum Imperium Persarum, pertinuit, descendit.[8]
Linguae Persicae historia tres in partes communiter divisa est, scilicet antiquam, mediam et recentem.
Persica antiqua
Lingua Persica Antiqua a lingua Protoiranica in planitiebus australibus occidentalibusque Persiae orta est. Primum linguae exemplum cui dies aliqui dari potest Inscriptio Bagistanensis est circiter Imperium Achaemenidarum Dario I rege (ab 522 a.C.n. usque ad 486 a.C.n.). Persica Antiqua litteris cuneatis scripta est, quae scripturae forma, Darii regnum facta esse credita, singularis huic linguae est.
Post linguam Aramaicam, vel eius formam Achaemenidarum Aramaicam imperialem nomine notam, illa lingua Persica antiqua aevi Achaemenidarum notissima est, eius exempla quocumque loco ubi Achaemenidae incolebant inventa, praesertim Persiae occidentis in regione Parsa appellata, quo ex loco Achaemenidae (et postea Sassanidae) orti sunt.
Conlata cum postrema lingua Persica, antiqua grammatica magnopere declinabilis est. Ei casus octo sunt, genera tria (masculinum, femininum, neutrum;), ac numeri tres (singularis, geminus, pluralis).
Persica media
Antiquae Persicae linguae dissimilis, Persicae mediae formae scriptae ad locutionem spectaverunt, atque haec valde simplicior quam illa fuit. Genera atque numerus geminus evanuerunt. Horum in loco praepositionibus ad sententias comparandas usa est.
Persica nova
Persica classica
Islamistis Persiam invadentibus, aevum hodiernum litterarum linguaeque Persicae sive aevum Persicum aureum coepit. Multi poetae notissimi Persica lingua utentes tum floruerunt, atque lingua quasi communis in regionibus orientalibus terrarum Islamicarum Indiaeque facta est. Ceterum, multorum imperiorum Islamicorum lingua publica fuit, scilicet imperii Samanidarum, Mughal, Timuridarum, Ghaznavidarum, Selgiukidarum, Safavidarum, Ottomanicum, et cetera.
Auctoritas Persica magna super linguas alias, praesertim mundo Islamico, videri potest. Huic etiam linguae, arti musicae (Qawwali) litterarumque nota, iamiam multi praeclari viri valde favent. Post invasionem Arabicam, lingua Persica, multis verbis sententiisque e lingua Arabica ortis, (postea etiam nonnullis e lingua Mongolica) adepta est.
Persica hodierna
Post saeculum undevicesimum lingua Russica, Francogallica, Anglica ortis, harum multis verbis technologicis Persica usa est. Academia Linguae Litterarumque Persicae potestatem ad verba nova adhibenda habet. Ipsa lingua, ut videtur, magnopere per tempus crescit atque idioma verbaque novissima in illam, ut alias, adsiduo feruntur.
Remove ads
Exempla
—Primum Capitulum Universalis de iurie hominum declarationis
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads