Plotina

From Wikipedia, the free encyclopedia

Plotina
Remove ads

Plotina alias Pompeia Plotina (nata inter 62 et 72 fortasse Nemausi, mortua circa 123), uxor Traiani, fuit imperatrix Romana inter 98 et 117. Filia erat Lucii Pompeii e Nemausensi colonia[1]. Fortasse matri erat nomen Plotia. Traiano nupsit antequam imperator fieret, hoc est ante 98; liberos autem ei non peperit. Titulum Augustae inter 100 et 105 una cum sorore Traiani Marciana recepit quem initio recusarat quamdiu ipse Traianus pater patriae appellari noluit[2]. Anno 106 in eius honorem urbs in Thracia a Traiano condita Plotinopolis appellata est. Ab anno 112, eius effigies in nummis expressa est. Anno 117 Hadriano a Traiano adoptato multum contulisse videtur. Post mortem per apotheosim inter divas relata cultu divino honorabatur[3].

Quick facts
Thumb
Aureus Hadriani Traianum et Plotinam consecratos ostendens cum titulo: DIVIS PARENTIBUS.
Remove ads

De virtutibus et philosophia

Antiquarum matronarum Romanarum imago habebatur Plotina[4] et Plinius in Panegyrico eius virtutes extollit, imprimis modestiam et mariti reverentiam[5]. Eaedem virtutes in nummis quoque celebrantur in quibus Plotina cum dea Vesta[6] aut Fide aut ara Pudicitiae[7] consociabatur.

Plotina a philosophis disputationibus non aliena erat atque etiam Epicurismi adsectatrix fuisse creditur. Certe fidem suam interposuit et ab Hadriano impetravit ut diadocho Epicuri Hortorum Athenis Graece testari liceret atque successorem ad libitum eligere[8]. Inquantum se praeceptis Epicurismi dederit incertum est[9]: certe biographia in Dictionnaire des Philosophes Antiques honorata est[10]. Omnes fontes de epicurismo Plotinae ad ultimam vitae partem pertinent.

Remove ads

De Traiani successione

Plotinia et Matidia (Hadriani socrus) Traianum in Orientem secutae sunt ad ultimam Parthicam expeditionem. Adversae valetudini succumbens imperator in ipsa mortis hora Hadrianum adoptasse dicitur. Quam ob rem et quia eius mortem aliquamdiu occultarant rumores orti sunt Plotinam illam adoptionem conivente praefecto praetorio ementitam esse ut quem ipsa elegisset imperator fieret[11]. Hanc traditionem secuti sunt Dio Cassius[12] et Spartanus in Historia Augusta[13]. Certe Hadrianus erga utramque feminam postea ingratus non visus est. Cineres imperatoris mortui Romam cum Matidia et Acilio Attiano reportavit Plotina[14].

Remove ads

Numismatica

Ab anno 112 Traianus nummos uxoris suae effigie signatos cudendos curavit cum titulo PLOTINA AVG(usta) IMP(eratoris) TRAIANI. Traiano mortuo quoque Hadrianus in aureis eam cum divo marito[15] aut cum Matidia[16] consociavit cum titulo PLOTINAE AVG(ustae). Postquam ipsa diva facta est aureum invenimus in quo cum marito et filio adoptato consociata est[17].

In pluribus Thraciae et Asiae Minoris urbibus (Anazarbi, Perinthi, Laodiceae ad Lycum etc.) nummos Graecos eius effigie signatos ediderunt[18].

Notae

Fontes

Plura legere si cupis

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads