Pompelo

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Pompelo,[1] vel Pompaelo et Aevo Medio Pampilona (Hispanice Pamplona; Vasconice Iruña vel Iruñea), est urbs Hispanica et caput Navarrae ac merindadis eius?, ad ripas Argae fluminis sita. Dicitur historicum Vasconiae caput. Ibi sitae sunt Universitas Publica Navarrae atque Universitas Studiorum Navarrensis.

Quick facts
Remove ads

Historia

Gnaeus Pompeius Magnus urbem anno 74 a.C.n. condidit in itinere ab Asturica Burdigalam. Urbi illo tempore erat nomen Pompeii Polis, secundum Strabonem geographum Graecum[2]. Multos annos usque ad tempora Visigothorum fuit maxima Vasconum urbs. Post cladem regis Roderici, urbs fuit praesidium Vasconum contra Mauros et Francos, qui urbem vastaverunt anno 778 (et tunc victi sunt Franci apud Rozaballes). Ibi, regnum creaverunt Pompelonenses anno 824, Enecone Arista duce.

Anno 1423, Pompelonenses in singulam urbem coniuncti sunt ob Privilegium Unionis, quia antea erat Pampilona in burgos tres divisa (viculum Sancti Nicolai, burgum Sancti Saturnini, urbem Navarreriae). Ex hac unione provenit nomen vasconice urbis Iruñea, ex verbis vasconicis hiru ona ('tres boni', quae burgos tres ex quibus erat urbs composita attingunt).

Anno 1512 Ferdinandus II Aragoniae obsedit urbem in medio Belli Civilis Navarrensis atque anno 1521 fuerunt omnia territoria Navarrae in meridiana Pyrenaeorum parte a copiis Regnorum Hispanicorum occupata et postquam in Coronam Hispanicam annexa.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externus

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads