Praecepta ex horto plenitudinis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Praecepta ex horto plenitudinis (titulo Sinico 隨園食單, pinyin Suíyuán Shídān) est liber de arte coquinaria anno 1796 a poëta Yuan Mei divulgatus qui propter studia gastronomica "Brillat-Savarin Sinarum" (China's Brillat-Savarin) nuncupatus,[1] "inter principales coquinariarum artium Jiangnanensium fautores"[2] et unus e quattuor magnis ganeonibus Sinis (cum Su Shi, Ni Zan, Xu Wei) celebratur.[3]

Praecepta magna parte a cenis coquisque amicorum vicinorum per quadraginta annos se collegisse confitetur: post cenam apud vicinum, qua placebatur, coquum suum in coquinam hospitis misisse ut praecepta et methodum didicisset: se postea praecepta ordinavisse, nominibus hospitum saporibusque semper notis ut gratias hoc modo agam et ad usum posteriorum: praecepta scripta contra artem viventem coqui pauca valere: quamvis res coquinariae triviales sint, se quod dicere voluerit sine haesitatione e corde dixisse.[4]
Ferculorum optimorum sunt quae simplicissime parantur: "Dum Quantuniam peragrabam iuscellum ex oryza anguillaque incredibiliter saporosum sumpsi. Mihi de secreto modo ferculi tam consummati faciendi quaerendo "Anguilla" responsum est "te postulante mactata, cocta, nulla mora tibi inlata est. Sine pluribus."[5] Cenae lautissimae modestis convivis interdum non satisfaciunt: "Olim apud mercatorem aliquem cenavi. Tres mensae, tragemata sedecim, summatim quadraginta fere fercula nobis inlata sunt. Hospes hanc cenam felicissimam fuisse aestimavit. Ego domum reditus candgie mandavi ut famem devincam: tales epulae, cibis abundantibus, parum nutriunt."[6]
Sunt etiam cibi qui non propter facultatem nutritivam sed ut admirationem evocent inferuntur: "Pullinam porcinamque piscemque anatinamque saepe ego nobilitatem ciborum nuncupavi. Quaeque suo sapore redolet. Cibi autem sicut holothuria(en) et nidi aerodramorum ad plebem vulgarem et spernendam cognati sunt cui bonus successus auxilio et virtute aliorum efficitur."[7] Coquo autem saporem bonitatemque ciborum singillatim exponere oportet: "Nonnulli coqui hodierni pullinam anatinam porcinam anserinam commixtas iure decoquentes fercula producuntur quorum gustus tam sapororus erit quam cera masticata. Timeo ne animi illarum gallinarum porcorum anserum anatum, talia crimina in coquinis huius mundi observantes, iustitiam apud inferorum curias postularent."[8]

Remove ads
Divisiones operis
- Praefatio (序)
- Scienda (須知單): 20 capituli
- Evitanda (戒單): 14 capituli
- Cibus marinus (海鮮單}): 9 capituli
- Deliciae fluviales (江鮮單): 9 capituli
- Caro victimarum (i.e. porcina: 特牲單): 43 capituli
- Carnes variae (雜牲單): 16 capituli
- Pullina (羽族單): 56 capituli
- Pisces squamei (水族有鱗單): 17 capituli
- Pisces sine squamis (水族無鱗單): 28 capituli
- Holeracea (雜素菜單): 47 capituli
- Paropsides (小菜單): 41 capituli
- Aperitiva et dim sum (點心單): 55 capituli
- Oryza et congee (飯粥單): 2 capituli
- Thea et vinum (茶酒單): 16 capituli
Remove ads
Fortuna
Liber a criticis Anglice scribentibus sed scientiae gastronomicae diffidentibus saepe lectus atque pauco aestimatus est. "Liber praeceptorum laudes litterarias aegre meret", ait J. D. Schmidt, qui nihilominus placita de re cibaria eruditionemque auctoris se admiravisse confitetur.[9] A gastronomis hodiernis, artis rhetoricae expertibus, magis magisque laudatur tanquam "prima congeries ampla sapientiae cibariae Sinarum".[10]
Apud popinam Longjing Cao Tang(en) (龙井草堂) urbis Hanchei, a Dai Jianjun (戴建军) directam, fercula secundum placita gastronomica Yuan Mei aevo nostro creantur.[1]
Remove ads
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads