Pro Murena
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Pro Murena est oratio Ciceronis mense Novembri, anno Urbis 690 (vel 63 a.C.n.) post Catilinariam secundam habita et postea publicata.
Argumentum
(Ex editione Jo. Aug. Ernesti[1]) "Consulibus Cicerone et Antonio, cum, Cicerone comitia consularia habente, Decimus Silanus et Lucius Murena essent in futurum annum designati, repulsam autem tulisset Servius Sulpicius; ea contumelia commotus Sulpicius, ambitus Murenam accusavit cum tribus subscriptoribus: Marco Catone, Cnaeo Postumio et Servio Sulpicio adolescente. Tribus ergo actionibus, pro illius temporis more, causa est perorata. Prima actione defensus est a Quinto Hortensio, altera a Marco Crasso, tertia a Cicerone consule. In tota igitur oratione hoc agitur ut cum ceterae criminationes retundantur, tum imprimis illa de tribubus largitione corruptis. Antequam ipsam causam ingreditur, satisfacit M. Catoni et Serv. Sulpicio; quorum alter negabat fas esse Ciceronem consulem qui de ambitu legem tulisset defendere reum de ambitu;
Remove ads
Notae
Plura legere si cupis
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads