Pro Sulla

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Pro Sulla vel Pro P. Sylla est oratio Ciceronis anno 62 a.C.n. habita et postea publicata in qua Publium Cornelium Sullam defendebat ab inimico Lucio Manlio Torquato accusatum quod Catilinae coniurationis particeps fuisset. Quia priore anno, cum consul esset, de illa coniuratione imprimis cognorat, Cicero in hac causa non tantum patroni vice sed etiam testis magna auctoritate praediti[1] fungebatur. Cum Torquatus illam auctoritatem labefactare conaretur totam primam partem orationis consulatus sui actorum apologiae dedit Cicero, quae fortasse praecipua causa politica fuit cur hanc causam susceperit praeter pecuniam multam quam a Sulla mutuatus dicebatur ad Palatinam domum emendam[2]. Reus absolutus a iudicibus fuisse videtur quoniam proximis annis Romae manebat atque etiam Ciceronis inimicos fovit.

Remove ads

De reo et accusatore

Publius Sulla et Lucius Torquatus iamdiu inimici erant: nam anno 66 a.C.n. postquam comitiis consularibus Sulla et Autronius consules ad annum 65 renuntiati erant competitores suffragiorum numero postpositi eos ambitus ex lege Calpurnia apud iudices postularunt. Lucius Manlius Torquatus hanc causam pro patre agebat qui Sulla damnato consul in eius locum factus est[3]. Sulla e senatu expulsus est et postea rumor ortus est, qui consulatu a iudicibus privati erant cum Catilina et nonnullis aliis coniurationem parasse ad novos consules occidendos[4]. Quae prima accusatio coniurationis advocato Quinto Hortensio obvenit qui ab hoc crimine Sullam purgare debuit: ad cuius defensionem alludit plurifariam Cicero[5] cum ipse suspiciones ad magnam coniurationem pertinentes anni 63 a.C.n. propulsandas suscepisset.

Lucius Torquatus familiaris erat Ciceronis quem in foro comitari solebat adeo ut Cicero eum 'contubernalem' consulatus sui appellarit necnon praeturae[6]. Itaque miratur cur Sullam contra se defendere voluerit atque etiam queritur de laesa amicitia. Cicero respondet se auxilium suum precibus rei atque Marcellorum, eius propinquorum, donasse atque, ut advocato aequum erat dicere, innocentiae rei. Simul tamen scimus pecuniam multam accepisse. Certe nullam amicitiam inter eum et Syllam fuisse constat qui anno 57 a.C.n. Clodio opem laturus erat reditum Ciceronis impedire conanti[7]. Torquatus contra anno 58 exsilium Ciceronis apud consulem Pisonem deprecabatur[8].

Remove ads

De apologia pro domo

Prima pars orationis tota (par.1-35) est apologia propria, ad quam faciendam hanc occasionem gratam habet: facile patior oblatum mihi tempus esse in quo boni viri lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omnibus, nunc quasi intermissam agnoscerent[9]. Etenim humanitatis suae semper fuisse innocentes defendere et causam Sullae longe aliam esse Autronio ceterisque coniuratis quos defendere noluisset. Ne miretur ergo Torquatus si in Sulla aliter agit. Verba quoque quibus usus est in se Torquatus reprehendit qui eum regem appellarat quia solus decernere vellet qui Romae damnandus[10], qui absolvendus esset et peregrinum[11] quia maiores Ciceronis e Volscorum agro in Romanam civitatem venissent. Facile respondere potuit non omnes Romanos patricios esse et ipsius Torquati maternum genus esse municipale memorat: caveret igitur ne multos iudices sibi alienaret si et ipsi peregrini ita iudicari aestimarent.

Aegre tulit quoque Cicero quod Torquatus magna et queribunda voce supplicium coniuratorum deplorarit. Non ad libitum sponte sua ea decrevisse sed consensu senatus et bonorum omnium[12] respondet. Iam timebat enim ultionem popularium atque defectionem optimatium suspicabatur.

Remove ads

De reliqua oratione

Deinde accusationis argumenta singillatim refutare instituit. Accusator haec adlegabat: 1) Allobrogum testimonium quod adulteratum in acta publica translatum adfirmabat (36-45) 2) Cornelii testimonium, unius e coniuratis tunc exsulis, quod in eius nomine filius proferebat (51-53) 3) Quod gladiatores multos nuper conduxerit (54-55) 4) Quod P. Sittii, viri suspecti, bona vendiderit dum in Hispaniam ille migrat in quam provinciam ad socios coniurationi parandos missus esse credebatur (56-59), 5) Quod apud Pompeios, quibus patronus erat, seditionem movere voluisset et idcirco in Campania mansisset (60-62) 6) Quod ipse Cicero in epistula ad Pompeium scripsisset coniurationem sui consulatus ab eventis anni 66 ortam esse (67-68).

Ita respondet Cicero ut modernis quidem lectoribus non multam quidem fidem faciat sed fortasse hanc partem multo breviorem fecit cum orationem publicavit ne molesta lectoribus fieret: ei tantum referebat defensio sua politica, quae causa publicationis fuit. Ad accusationes discutiendas dicebat Sullam longe a Roma Neapoli vitam quietam egisse omnino contrariam Publio Autronio, eius pristino collegae et manifesto coniuratori. Etiam in Torquatum irascebatur et ei minabatur quia se consule acta publica falsificata esse adfirmare auderet[13].

Postremo ad "probabile ex vita" decurrit (69-87) dum ostendere conatur tale crimen minime cum praeterita vita et moribus P. Sullae congruere posse. Tum describit civem talem qualem ex ipsis Ciceronis epistulis reum non fuisse compertum habemus. Nam cum mors Sullae mense ianuario anni 45 ei nuntiaretur orator contemptim de eo iocatus est atque vitiorum eius meminit[14]. Peroratio ad dulcedinem et misericordiam iudices hortabatur.

Revera tota causa et spes rei in auctoritate Ciceronis testimonii nitebatur qui adfirmabat se consulem nullum indicium de Sulla audisse. Absolutus est nec historicus Sallustius -qui alioqui Caesarianis favebat- rem iudicatam veritus eum inter coniuratos nominat. Suspectus quidem fuit sed et Caesar et Crassus similiter suspecti fuerunt[15].

Remove ads

Notae

Editiones

Plura legere si cupis

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads