Proelium Antietamense
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Proelium Antietamense, etiam Proelium Sharpsburgi appellatum, praecipue in Civitatibus Foederatis Meridianis, die 17 Septembris 1862 pugnatum prope Sharpsburgum et Rivum Antietamensem, pars Expeditionis Terrae Mariae, fuit primum proelium maius in Bello Civili Americano quod in terra Unionis factum est, cruentissimum et exitialissimum unius diei proelium in historia Civitatum Foederatarum, omnibus bello casibus (mortuis, vulneratis, absentibus) 22 717 numeratis.[1]


Exercitus Unionis Georgii B. McClellan generalis maioris Exercitum Confoederatarum Roberti E. Lee generalis in Terram Mariae insequens, impetum contra Lee fecit, qui locos defendendos pone Rivum Antietamense tenebat. Prima luce diei 17 Septembris, corpus Iosephi Hooker generalis maioris vim lateri laevo Leeano intulit.
Impetus et impetus contra hostium impetum agrum maizii Milleranum transgrediebantur, et rixa circa templum sectae Summersorum appellatae appropinquavit. Oppugnationes Unionis contra viam consessam medium Confoederatum ad ultimum penetraverunt, sed Foederales occasionem non nacti sunt. Corpus Ambrosii Burnside generalis maioris Unionis particeps pugnae post meridiem fuerunt, pontem lapideum trans Rivum Antietamensem excepit, contraque dextram Confoederatam persecutum est.

Gravissimo pugnae tempore, divisio A. P. Hill generalis maioris Confederati ex Harpers Ferry adveniens, impetum contra hostium incautorum impetum coepit, Burnside repellens proeliumque finiens. Lee, quamquam multitudine bis superatus, omnes suas copias commisit, cum McClellan minus quam tres partes sui exercitus praemisit, quod vicissim facultatem Lee dedit agri obstruendi ne milites Foederales progredi possent. Per noctem, ambo exercitus eorum acies stabiliebant. Lee, contra caducos debilitantis cum McClellan omnem per diem 18 Septembris levia proelia conserere pergebat, cum exercitum percussum meridiem Fluminis Potomaci versus removeret.[2]
Contra minores numeros, impetus McClellaniani contractionem virium non confecit, sinens ut Lee copias transferret aciesque interiores moveret ut quamque provocationem adaequarent. McClellan, quamquam amplas copias reservatas ad minores successus amplificandos committere poterat, exercitum Leeanum non destruxit. McClellan illius incursionem in fines Terrae Mariae steterat, sed Lee ad Virginiam retrocedere potuit sine interclusionem a McClellan cauto factam. Quamquam proelium per rationes victoriae gerendae anceps fuit, exercitus Lee, iam primum repressus, ad Virginiam pedem rettulit antequam McClellan eum delere posset. Antietam ergo habetur victoria Unionis quia septentrionalem Lee incursionem continuerat, et erat occasioni ut Praeses Abrahamus Lincoln Manumissionis Edictum nuntiaret,[3] quod vicissim res publicas Britannicam et Francicam prohibuit ne eae Confoederatiam rite agnoscerent.
Remove ads
Pinacotheca
Pons Burnsideanus. Impetus legionum 51 Novi Eboraci et 51 Pennsylvaniae trans Pontem Burnsideanum, ab Eduino Forbes pictus. Proelium Antietamense, imago a Kurz et Allison edita. Sclopeta Confoederata in colle tela infra coniecerunt in milites Unionis ad pontem Burnside. Photographema sub Proelium Antietamense factum, 1862.
Exitus


Stephanus Sears, rerum gestarum scriptor, ait:
McClellan generalis, cum proelium contra maiores numeros ad rempublicam servandam faceret, vix 50 000 peditatuum et tormentariorum certamini commiserat. Tertia pars eius exercitus sclopeti crepitum non fecit. Nihilominus, eius milites identidem Exercitum Virginiae Septentrionalis ad ipsam marginem calamitatis egerunt—res gestae fortitudinis omnino neglectae ab imperatore qui paene nihil praeter suam cladem prohibitam anticipabat.[5][6]
Praeses Lincoln obstupescuit quod McClellan a 17 Septembris ad 26 Octobris, contra obsecrationes ab Administratione Bellica et praeside ipso iteratas, Lee trans Potomacum insequi non volebat, inopiam instrumentorum timoremque copiarum nimis productarum citans. Henricus W. Halleck generalis principalis in relatu scripsit: "Diuturna inertia tam magni exercitus se hosti victo opponentis, et per secundissimum anni tempus progressuum rapidorum et expeditionis alacris, res magni incommodi paenitentiaeque fuit."[7][8] Lincoln imperium Exercitus Potomaci a McClellan die 7 Novembris abstulit, militarem illius cursum reapse finiens.
Iacobus M. McPherson, rerum gestarum scriptor Americanus, momentum Proelii Antietamensis in libro Crossroads of Freedom summatim descripsit:
Nulla alia expeditio et proelium in bello tot consecutiones magni momenti quot res Antietamensis habebat. Mense Iulio 1863, binae Unionis victoriae apud Gettysburgum et Vicksburgum alium ictum dederunt, qui renovato Confoederatorum impetui in oriente obstetit, et tertiam Confoederatiae partem occidentalem a partibus reliquis praecidit. Mense Septembri 1864, Atlanta a Sherman capta animos Septentrionales iterum deficientes invertit et progressum ultimum ad victoriam Unionis paravit. Erant etiam momenta alia, sed numquam fierint si ternae expeditiones Confoederatae in Mississippia, Kentukia, et praecipuissime Terra Mariae autumno 1862 non superatae erant.[9][10]
Pinacotheca
Imagines infra datae comprehendunt photographemata ab Alexandro Gardner factae, qui a Matthaeo Brady conducebatur et cuius photographemata in pinacotheca Bradyana Nivi Eboraci mense Octobri 1862 exhibita sunt, et picturae murales a Iacobo Hope centurione ab Administratione Saeptum Nationali refectae.
Milites Confoederati ubi ceciderunt in loco pugnae intra saepe secundum Viam Vectigalem ad Hagerstown, mense Septembri 1862; photographema ab Alexandro Gardner factum Adumbratio in Harper's Weekly milites interfectos in loco pugnae monstrat, ex photographemate Gardnerano Mortui in loco pugnae[12] Mortui Confoederati secundum Bloody Lane, ad orientem ex ripa septentrionali aspiciens; photographema Gardneranum Mortui Confoederati secundum Bloody Lane, ad boreorientem ex ripam meridiam aspiciens; photographema Gardneranum[13] "Miles Confoederatus qui vulneratus se ut videtur ad vallem praeruptam in clivo protraxerat, ubi mortuus est."[14] Photographema Gardneranum Mortui Unionis in loco pugnae Antietamensi sepulti Locus pugnae Antietamensis; photographema Gardneranum[17] "Vicissitudo Fatalis": mane multum ad orientem ad rus Roulette spectans; pictura Iacobi Hope centurionis "Posterior Scaena ad Bloody Lane"; pictura Iacobi Hope centurionis "Fortitudo perdita" Iacobi Hope centurionis Pons Burnsideanus. Pictura Iacobi Hope centurionis Templum Lutheranum ad orientem Sharpsburg situm fines incursus Unionis per Proelium Antietamense designat, 1862 Templum Summersorum post 17 Septembris 1862. Hic mortui Unionis et Confoederatiae una in campo iacent.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Bibliographia addita
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads