Programmatio ordinata

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Programmatio ordinata (Anglice structured programming) est paradigma programmandi ad claritatem, qualitatem, et tempus evolutionis programmatis computatralis emendandum per latum usum subordinum, structurarum massivarum, et sinuum pro et cum, contra experimenta saltusque simplices adhibendos sicut dictum i-ad,[1] quod ad codicem vermiculatum[2] ducere potest, qui magnum est sequi et tenere.

Orta est notio annis 1960, praecipue in "Go To Statement Considered Harmful," epistula notissima:

Proxima infrenis dicti i-ad usus consecutio est extrema difficultas copiae coordinatorum significantium inveniendae qua progressus rationis describi potest. . . . Dictum i-ad ut videtur est nimis primitivum tantum, nimis occasione ad programma confundenda uti.[3]

Quae rationaliter a theoremate programmatis ordinati, usuque a linguis programmandi ortis sicut ALGOL, commodo multiplicibus structuris moderationis praeditis adiuta est.

Thumb
Repraesentationes graphicae trium exemplarium primorum per diagrammata NS (caerulea) et cartas fluentes (virides).
Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads