Paradigma programmandi

From Wikipedia, the free encyclopedia

Paradigma programmandi
Remove ads

Paradigma programmandi est primus programaturae computatralis modus, qui est pro ratione structurae et elementorum programmatum computatralium aedificandorum. Facultates et modi variarum linguarum programmandi secundum sua sustenta programmandi paradigmata definiuntur; nonnullae autem linguae programmandi designantur ut solum unum paradigma sequantur, cum aliae pluria paradigmata sequuntur.

Thumb
Prospectus variorum paradigmatum programmandi secundum Petrum Van Roy.[1] Tabula Anglice signata.

Inter paradigmata programmandi quae saepe distinguuntur sunt programmata imperativa, declarativa, functionalia, ad res directa, operandi, logica, et symbolica.[2][3][4] Programmatura in variis paradigmatibus modis variis videri exstruique potest; exempli gratia, programma in programmatura ad res directa est congeries rerum quae modis aperte definitis inter se agunt, sed computatrum in programmatura declarativa solum quod quaestio sit, non rationem solvendi, docetur.

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads