Proscriptiones (43 a.C.n.)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Proscriptiones civium Romanorum anno 43 a.C.n. iussu C. Caesaris Octaviani, M. Antonii et M. Aemilii Lepidi triumvirorum factae sunt. Cum primum enim Bononiae ineunte mense novembri vel exeunte mense octobri coierunt atque societatem coniunxerunt tres duces inimicos necare constituerunt, ita ut saepe (non enim eosdem amicos eosdemque inimicos habebant) necem inimicorum cum proditione amicorum inter sese permutarent[1]. Statim atque Romam venerunt, neglecto trium nundinarum spatio, legem Pediam pertulerunt quae amnestiam a senatu post caedem Gai Caesaris decretam abrogabat. Tum demum interfectores Caesaris homicidii apud iudices accusare licebat atque statim proscriptiones coeperunt.


Remove ads
Qui e tabulis proscriptionum depuncti sint
- Lucius Aemilius Lepidus Paullus; ab interfectoribus effugere permissus
- Lucius Fidustius[2]
- Hosidius Geta; a filio absconditus[3]
- Lucius Iulius Caesar; apud sororem Iuliam refugus
- Quintus Lucretius[4]
- Minucius hoc anno praetor; necatus[5]
- Lucius Plautius Plancus[6]
- Lucius Quinctius; trans mare effugiens sibi mortem intulit[7]
- Salvius hoc anno tribunus plebis; necatus dum cenat[8]
- Publicius Silicius Corona senator[9]
- Gaius Toranius[10]
- Marcus Tullius Cicero; die 7 Decembris 43 ab Herennio centurione et Popillio tribuno militum necatus
- Marcus Tullius Cicero, filius huius; ex Italia iussu patris missus
- Quintus Tullius Cicero; necatus, a filio frustra absconditus
- Quintus Tullius Cicero, filius huius; necatus
- Gaius Turranius; necatus[11]
- Marcus Valerius Messalla Corvinus; proscriptio annullata[12]
- Lucius Villius Annalis; necatus, a filio delatus
- Titus Vinius; a muliere absconditus[13]
Remove ads
Fontes
- Appianus, Bella Civilia 4.5-51
- Dio Cassius, Historia Romana 47.3-15
- Plutarchus, Cicero 46-49 et Antonius 20-21.
- Velleius Paterculus, Historiae 2.67
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Bellum Civile Romanum 44-30 a.C.n.
Proscriptiones 43 · Proelium iuxta Philippos commissum 42 · Pax Brundisina 40 · Pax Misenensis 39 · Pax Tarentina 37 · Proelium Actiacum 31 | |
Bella civilia Romana
Catilinae coniuratio • Bellum Civile (49-45 a.C.n.) • Bellum Civile (44-30 a.C.n.) | |
Remove ads
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads