Rectores Muiscani

From Wikipedia, the free encyclopedia

Rectores Muiscani
Remove ads

Rectores Muiscani,[1] qui Confoederationem Muiscanam regebant cum conquisitatores Hispani in medias Columbiae terras altas pervenirent, erant zipa, rector regionis australis, capite Bacatá (nunc Bogota), ac zaque, rector regionis septentrionalis, capite Hunza (hodierna Tunja).[2]

Thumb
Tabula geographica terrarum Muiscanarum, rectione zaque flava, zipa viride.
Thumb
Exemplar Ratis Muiscanae (12001500) initiationem novi zipae depingit, hominis qui thesauros deis in media Guatavita, lacu sacro, offerebat. Haec traditio origo fabulae Chrysopolis (Hispanice El Dorado) facta est. Museum Auri Bogotae Columbiae.
Remove ads

Ordinatio

Zipa et zaque erant appellationes his rectoribus confoedrationis antiquae datae. Dominationem absolutam tenebat neuter; haec autem munera honoris magni habebantur, caerimoniasque exquisitiores implicabat. Munus zipae erat tam editum ut ne nobiles quidem eius faciem aspicere audebant.[2]

Erat zipae curae aurum deis offerre. Auro obtectus in rate regali ad mediam Guatavitam, lacum sacrum, navigabat, ubi ornamenta aurea offerebat. Quod late putatur origo fabulae Chrysopolis (Hispanice El Dorado).[2] Cum Gonzalus Jiménez de Quesada in terras Muiscanas perveniret, zipa regnans Tisquesusa ac zaque Quemuenchatocha erat.

Remove ads

Hereditas

Rector Muiscani potestatem hereditate excipiebant, sed successio non erat patrilinealis. Potius, regi succedebat filius maximo natu eius sororis maximo natu. Erant autem exceptiones.

Rectores Muiscani

Zaque

More information Muiscani Hunzae, Imago ...

Zipae

More information Muiscani Bacatá (zipae), Imago ...

Alii rectores

More information Imago, Nomen ...

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads