Rectum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Rectum
Remove ads

Intestinum rectum[1] aut simpliciter rectum est pars finalis intestini, accurate intestini crassi, immediate post colon sigmoideum locatum. Hac in intestini parte faeces deponuntur, antequam per anum expelluntur. Recti longitudo est 12 cm (4.7 in).

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

More information Cognitores, Anatomia ...

Diversi morbi partium recti noti sunt, ut inflammationes, cancri, mala eius functionis.

In culturae contextu rectum una cum ano et natibus diversis modis aspicitur.

Remove ads

Morbi

Intussusceptio (procidentia interna)

Thumb
Procidentiae: interna (A) et externa (B)

Intussusceptio in genere est invaginatio, quod est promotus secundum axem longitudinalem partis alterius intestini in alteram cum turbato sanguinis fluxu et periculo ilei. In recti quoque intussusceptione intra corpus promotus secundum axem longitudinalem fit. Notae sunt intussusceptiones typi 1 recto rectalis, typi 2 ano rectalis tantum interna, typi 3 ano rectalis interna externaque. Diversae tractationes excogitabantur[2].

Prolapsus recti (procidentia externa)

Prolapsus recti est cylindricus promotus pathologicus secundum axem longitudinalem trans anum ad externum, ut mucosa recti extra corpus apparet.

Rectocele

Separatur rectocele ab prolapsu trans anum: Rectocele est in feminis, septi rectovaginalis (textu inter vaginam et rectum) infirmitatis causa, prolapsus quoque, at recti adversus vaginae parietem posteriorem (non trans anum), ut vaginae introitus angustius et videtur prolapsus inter introitum vaginae et recti. Mucosa recti non visibilis est.

Cancer colorectalis

Conferatur pagina principalis: Cancer colorectalis.

Cancer colorectalis etiam nomine cancri intestinalis vel cancri coli vel cancri recti notus est.

Remove ads

Nexus externus

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads