Musica rock

From Wikipedia, the free encyclopedia

Musica rock
Remove ads

Musica rock[1] vel musica rockiana[2] est genus musicae, in parte meridiana Civitatum Foederatarum Americae circa annum 1950 exortum. "Rockistarum" prodromi sive "antesignani nigritae"? fuerunt, inter quos Carolus Berry (Chuck" Berry), Ricardulus (Little Richard), Bo Diddley, Fats Domino. Primaevum illud rock (quod voce rock 'n roll indicari solet) ex musica blues, "nigritarum" propria, "eque"? genere rhythm and blues vocato natum esse videtur. Cum autem ad "albicolores"? musica rock transiisset, vim etiam musicae rusticanae (Anglice: country) subiit. Ab his initiis, musica rock ad totum orbem terrarum mox propagata annis paucis ita crevit, ut alia omnia musicae popularis genera numero studioque auscultantium facile superaret.

−3 (maximum dubium) Latinitas huius paginae maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Thumb
Elvis Presley carmen "Jailhouse Rock" canit.
Thumb
Ericus Clapton in urbe Barcinone anno 1974 canit.
Thumb
Ioanna Baez et Robertus Dylan canunt.
Thumb
Iacobus Hendrix in televisione Nederlandense anno 1967 canit.

Musica rock haud facile finitur. Voce canit unus vel plures; his succinere solent citharae electricae citharaque "gravisona" ac tympanum; accedunt interdum saxophonum, tuba recta, tuba diductilis, instrumenta alia. Modorum ictus vehementior percipitur, unde in auscultantium animis vix "coercibilis" tripudiandi libido nonnumquam excitatur.

Rockistae omnium notissimi Beatles exstiterunt, nempe grex Britannorum Liverpolensium, quorum nomen ut videtur est conglutinatio ex beat et scarabaeis.

Remove ads

Carmina quae canta sunt Latina lingua

  • Adhuc Vivus[3]
  • Versas Me Recte (Similem Disco)[4]

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads