Tympanum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Tympanum
Remove ads

Tympanum[1] (Graece τύμπανον) est instrumentum musicum membranophonum.[2] Summum tympanum in una saltem pellicia aut facticia membrana cylindro obtenta consistit, quae aut manibus aut virgulis pulsari potest. Imo autem tympano pars resona aliquanto graviore tono esse solet.

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Thumb
Surdo, tympanum Brasilianum.
Thumb
Tympanum a Ioanne Unger, Manipulus B, 40a Lego, Novi Eboraci "Veteran Volunteer Infantry Mozart", 20 Decembris 1863.
Thumb
Bongó, genus tympani.
Thumb
Tambores de Candombe: repique, piano, chico ( Uruguaia).

Ex antiquissimis et longe lateque diffusis orbis terrarum instrumentis tympani lineamenta principalia per complura milia annorum eandem formam conservaverunt.[3]

Remove ads

De tympanis traditionis agro-pastoralis Italiae

In agropastoralibus Italiae medio-meridianae moribus, parvum tympanum invenitur corona lignea constitutum, super quam pellis tenditur. Circum coronam ligneam tintinnabula adesse possunt ad adiuvandum ac augendum sonitum. Ei nomen est: tamburello.[4] Solito tamburello instrumenta comitatur in saltationem[5]: utriculum (Italiane zampogna), parvum mobile organum folle (Italiane organetto[6]) sed etiam solam vocem in cantu.

Usui est etiam tympanum tritum,[7] cui nomina multa sunt ex regionibus: in Aprutio, vurra-vurrë, battafochë, vurriconë, et rubbcò; in Molisia, bufù[8]; in Campania, putipù aut caccavella ; in Lucania, cupa-cupa; in Bruttio et Sallento, cupi-cupi, zucu-zucu, et alia. Tympanum tritum ex tympano constat, cuius in medio membranae hasta attollitur. Ad sonandum instrumentum manus, aqua madefactae, confricant hastam, quae vibrationem suam in tympani pellem transmittit.

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads