Romanus I Lacapenus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Romanus I Lacapenus, Graece Ῥωμανὸς Λακαπηνός (natus circa annum 870, mortuus 15 Iunii 948) fuit Imperator Byzantinus ab anno 920. Ab imperio deiectus est a filiis Stephano et Constantino die 16 Decembris 944 et ad insulam Protam missus, ubi monachum fieri coactus est.
Romanus fuit filius custodis imperialis Theophylacti Abastacti.[1] Romanus Lacapae natus est, unde agnomen eius "Lacapenus", aut, saepius sed corruptius, "Lecapenus".
Uxorem duxit Theodoram e qua filios quattuor genuit filiasque duas, scilicet:
- Christophorus, qui cum patre et genero Constantino VII regnavit
- Stephanus, qui cum patre et genero regnavit
- Constantinus, qui cum patre et genero regnavit
- Theophylactus qui patriarcha electus est
- Helena, quae Constantino VII nupsit eoque peperit Romanum II imperatorem futurum
- Agatha, quae Romano Argyro nupsit; avia imperatoris futuri Romani III
Remove ads
Fontes de vita et principatu
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads