Rubus

taxon (Rosales: Rosaceae) From Wikipedia, the free encyclopedia

Rubus
Remove ads

Rubus (vocabulum ex colore rubro deductum) est genus familiae Rosacearum. Inter species huius generis praecipuas sunt Rubus idaeus, Rubus saxatilis, Rubus fruticosus.

More information Taxonomia, Regnum: ...
Vide etiam paginam discretivam: Rubus (discretiva).

Plinius tres species rubi descripsit:

Rubi mora ferunt et alio genere similitudinem rosae quae vocatur cynosbatos. Tertium genus Idaeum vocant Graeci a loco, tenerius quam cetera minoribusque spinis et minus aduncis. Flos eius contra lippitudines inlinitur ex melle et igni sacro; contra stomachi quoque vitia bibitur ex aqua.[1]

Rubus qui "mora" fert est "Rubus fruticosus"; "rubus cynosbatos" est non rubus, sed Rosa canina; "Rubus idaeus" autem nomen suum conservat in botanica hodierna.[2]

Studium ruborum batologia appellatur, ex vocabulo Graeco βάτος, 'rubus'.

Remove ads

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads