Sanguiculus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Sanguiculus,[1] Latinitate mediaevali "budingum",[2] est farcimen ex sanguine suum et porcorum factum, cui inesse solent holera cum cepis aut lardo aliisque condimentis. Sanguiculus saepissime niger videtur.


Sanguiculi Europaei
- Germania: Blutwurst vocatur, permulta condimenta insunt.
- Lusitania: morcela, chouriço vocatur.
- Francia: boudin noir vocatur (vide budingum)
- Italia: sanguinaccio vel migliaccio[3]
- Britanniarum regnum: black pudding vocatur, et est cibus clarus in ientaculo.
- Hispania: morcilla vocatur, et sunt permultae variationes regionales. Praeclara sunt sanguiculus Burgorum (cum oryza) et sanguiculus Legionensis (cum cepis).
- Polonia: krupniok vel kaszanka vocatur.
- Finnia: Mustamakkara, genus sanguiculi Tamperense.
Remove ads
Sanguiculi Americani
Per Americam Australem coquuntur multa sanguiculorum genera, quae omnia morcilla vocantur, quia conquisitatores Hispani eum in Americam tulerunt. Sunt botella in Mexico, Chilia, Peruvia, Venetiola, Argentina, Uruguaia, et Columbia.
Sanguiculi Asiatici
- Sinae: 血豆腐 (xuě dòufǔ) vocatur.
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
