Sapa Inca
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Sapa Inca (-ae, -ae, m.; Quechua sapa inka, ‘imperator solus’) fuit maximum imperatorum Imperii Incarum nomen. Fuit atque titulus ducis Regni Cusci prioris et Status Incae Novae posterioris. Origines huius dignitatis mythicae sunt; titulus videtur circa anno 1100 creatus esse. A populo Incano Sapa Inca credebatur esse filius Inti, dei Solis, et saepe appellabatur Inti churi (‘filius solaris’) vel Intip churin (‘filius Solis’); hoc munus erat hereditarium, filio patri succedente.[1][2] Maximus fuit Sapa Inca in societate Incarum, locum summum in hierarchia societatis tenens, et in rebus politicis et spiritualibus imperii partem praevalentem egit.[3]

Quamquam primus rex Incarum fuisset Mancus Capac,[4] primus qui auctoritatem Sapae Incae publice gessit fuit Inca Roca(d)(en), sextus monarcha Incarum, qui inter annos 1350 et 1380 regebat.[5] Nomina alia Sapae Incae sunt Apu (‘dominus’), Quapac Inca (‘Inca fortis’), et Sapa (‘solus’).[2]
Erant duae domus Saparum Incarum, prima a gente Hurinis ducta, vel Parvi Cusci; secunda a gente Hananis ducta, quae imperium tempore Americae Praecolumbianae a Conquistatoribus Hispanis subiciendae rexit (saeculo 16).[6] Ultimus Sapa Inca fuit Atahualpa, qui anno 1533 a Conquistatoribus Francisci Pizardi necatus est; postea tamen, illo mortuo, multi titulum sibi vindicaverunt.[7]
Remove ads
Officia

Fuit Sapa Inca dux absolutus imperii, potestatem administrationis civitatis, socialem, oeconomicam, et militarem habens.[3] Constructiones direxit operum magnorum imperii, ut Sacsaiuaman, quod sedes erat imperii, et Machum Pikchum, situs imperatoris.[8] Curandum fuit quoque illi inopes papueresque imperii; tenuit officium cibi tempore calamitatis distribuendi atque festis populo providendi. Nomen igitur alterum tenuit Sapa Inca "amatoris et benefactoris pauperum" (Quechua huacchacoya vel waqcha khuyaq).[3]

Sapa Inca fuit symbolus dei Solis, qui in Imperio Incarum Inti appellabatur, et non solum mandavit cultum Solis, sed etiam calendarium adorationis fecit.[8] Gubernatores (Quechua kuraka) et conquistores, qui inspicerent populos subactos et tributa ab eis colligeret, ad provincias imperii misit;[8] haec provinciae imperiales (Quechua suyu) quotannis munera imperatori dederunt.[9]
Initio electus est Sapa Inca per ritualibus asperis, in quis Inti deo Soli creditus est Sapam Incam proximum eligere.[6] Postea Sapae Incae filios dilectissimos suos gubernatores fecerunt ut eos imperatorem proximum nominarent, facientes igitur imperium monarchiam hereditariam;[10] in his rationibus tenuit Sapae Incae uxor prima (Quechua coya) auctoritatem magnam.[9] Ubi mortuus est Sapa Inca, vel si deposuit coronam, successor eius gentem suam (Quechua panaka) fecit, atque novas divitias et spolias cepit, quae ad gentem suam darentur.[11]
Symbolos divinitatis atque maiestatis regiae multos tenuit Sapa Inca, ut sceptrum (Quechua topayauri), thronum aureum (ushno), hastam plumatam (suntur páucar), et coronam imperialem (mascapaicha).[12] Habuit quoque tunicam unicam, nomine t'opaqu, quae repraesentavit regiones omnes Imperii Incarum et quas Sapa Inca solus gerere potuit.[13] Etiam post mortem veneratus est Sapa Inca: mumia facta est corpore, et ossa sua saepe visitabantur ut populus de rebus magni momenti quaereret.[3]
Remove ads
Sapae Incae Americae Praecolumbianae
Dynastia prima
De ducibus dynastiae primae Saparum Incarum parum notum est: putantur a gente Hurinis originem duxisse, et regnum suum non ultra Regnum Cuscum extendit. Principia huius dynastiae obscura sunt et involvuntur mythis fundationis imperii. Dicta est haec dynastia a Manco Capac, cui creditabatur filius Inti dei Solis fuisse a populo Incano, condita esse.[14]
Domus secunda
Inca Roca, filius Capaci Iupancii de gente Hananis et imperator primus qui nomen Sapae Incae gessit, incipit dynastiam secundam circa anno 1350. Post mortem Capaci Iupancii, Quispe Iupancius, filius alter eius et frater consanguineus Incae Rocae, debuit rex fieri; gens tamen Hananis rebellavit et bellum civile gessit, et postea Incam Rocam regem fecit.[2]
Vascare victo post bellum civile Incarum, in quo filii Huainae Capaci Vascar et Atahualpa inter se pugnabant, Atahualpa factus est Sapa Inca; fuit de facto imperator ultimus Imperii Incarum. Die 26 Iulii 1533[10] interfectus est Atahualpa a Conquistatoribus Hispanicis iussu Francisci Pizardi;[9] post eum fuerunt nonnulli duces qui a Hispanicis electi sunt et qui nomen Sapae Incae sibi imposuerunt.
Remove ads
Sapae Incae post deductionem Hispanicam Americarum
Nota bene
- Hic imperator non confudendus est cum Tupaco II Amaru, qui dux erat rebellionis contra Hispanicos saeculo 18.
Nexus interni
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
