Serbia
civitas sui iuris From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Res publica Serbiae (Република Србија / Republika Srbija), breviter Serbia, olim Servia,[1] est civitas sui iuris in interioris Europae Mediae et Meridio-Orientalis, in meridiana pelvis Carpathianae parte et media Balcaniarum parte sita. Fines terrestres cum Hungaria, Romania, Bulgaria, Macedonia Septentrionalis, Albania, Monte Nigro, Croatia, et Bosnia et Herzegovina habet. Metropolis et caput est Belgradum, tempore Imperii Romani Singidunum appellatum. Fluvius maximi momenti est Danubius.
Serbia circiter 9400 milia incolarum habet, quorum 71 centesimae gentis Serborum sunt. Lingua publica est Lingua Serbica.
Remove ads
Historia






Tempore antiquo, terra Serbiae hodiernae a gentibus Illyricis, Thraciis, Celticisque habitabatur: Dardani in parte meridiana, Moesi et Triballi in parte orientali, Iazyges in parte septentrionali, Scordisci in parte boreo-occidentali; atque etiam gentes minores haud cognitae: Amantini, Saldenses, Pincenses, Celegeri, Thunatae, Galabrii, etc.
Postea fuit pars Imperii Romani. Partes provinciarum Moesiae (cuius urbes magni valoris fuere Singidunum et Viminiacum, in terra Serbiae nostri temporis sitae), Illyrici et Daciae.
Slavi terram a saeculo sexto ad saeculum septimum incolare coeperunt. Saeculis octavo–duodecimo emersit gens Serbica, quae saeculo nono religionem Christianam accepit, primi principatus gentis illius orti sunt.
Medio saeculo decimo, ducatus Serbicus ortus est, quem saeculo undecimo ineunte Imperium Romanum Orientale occupavit. Semisse secundo saeculi duodecimo, Serbia facta est regnum sui iuris.
Imperium Stephani Uroš IV Dušan, qui annis 1331–1355 regnavit, aetas regni Serbiae aurea habetur.
Post cladem copiarum Serbiae ab exercitu Turcarum in Agro Merulensi anno 1389 acceptam, Serbia fuit subregulus Imperii Ottomanici, quod imperium anno 1459 totam Serbiam adiunxit. Serbi saepius contra Turcas confligebant. Saeculo undevicensimo Serbia facta est terra libera. Victoriae Russiae et actionium efficacium copiarum Serborum in Bello Russo-Turcico (annis 1877–1878) causa, Serbiae libertas plena de Imperio Ottomanico die 13 Iulii 1878 proclamata est.
Serbia pars Iugoslaviae ab anno 1918 erat, hac confoederatione dilapsa civitatem foederatam cum Monte Nigro habebat usque ad annum 2006.
Quaestio de Cossovo libero
Maximae controversiae (in Serbia et inter gentes) natae sunt, cum die 17 Februarii 2008 Ager Merulensis libertatem declaravit. Aliquae civitates, inter quas Civitates Foederatae Americae, Francia, Germania, et Britanniarum Regnum, libertatem Agri Merulensis agnoverunt, cum Serbia, Russia, Hispania, Romania, Slovacia, et Res publica popularis Sinarum declarationem libertatis Agri Merulensis contra leges denuntiarent.
Remove ads
Regiones historicae
Regiones hodiernae
Serbia omnis in partes tres dividitur:
Pagi
Pagi in Serbia, cum urbe capite, viginti-novem sunt.
Serbia Media
- Belgradum urbs
- Moravicensis
- Naissana
et altera
Voivodin
- Banatus medius
- Banatus meridianus
- Banatus septemtrionalis
- Baciensis districtus meridianus
- Baciensis districtus occidentalis
- Baciensis districtus septentrionalis
- Sirmiensis districtus (Voivodina)
et altera
Urbes et oppida
- Belgradum
- Acumincum (hodie: Slankamen)
- Bassiana (hodie: Ruma)
- Bononia (hodie: Prahovo)
- Carolovicia
- Neoplanta (hodie: Novi Sad)
- Horreum
- Iustiniana (hodie: Vranje)
- Litterata (hodie: Kostolac)
- Naissus
- Praesidium (hodie: Aleksinac)
- Saluntum (hodie: Užice)
- Singidunum
- Sirmium
- Ulpiana (hodie: Uroševac)
- Viminacium
- Taurunum (hodie: Zemun)
Maiora flumina
Maiores Montes
- M. Agrianus (hodie: Besna Kobila, 1946 m)
- M. Bertiscus (hodie: Prokletije, 2650 m)
- M. Destinius (hodie: Ozren, 1550 m)
- M. Haemus (hodie: Stara Planina, 2169 m)
- M. Lapius (hodie: Kopaonik, 2140 m)
- M. Poletus (hodie: Paštrik, 1983 m)
- M. Scardus (hodie: Šarplanina, 2784 m)
- M. Scomius (hodie: Suva Planina, 1808 m)
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads