Ophiuchus (constellatio)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Ophiuchus[1] (Graece: ὀφιοῦχος) sive Anguitenens[2] sive Serpentarius[3] constellatio est ampla, sed non tam illustris in caeli linea aequinoctiali. Constellationi est forma armillae, quae et ab oriente et ab occidente Serpentem spectat. Taenia Viae lacteae per partem Ophiuchi patet.

More information Data Ophiuchi constellationis ...
Remove ads

De historia

Ophiuchus iam est in numero quadraginta octo siderum temporum antiquorum, quae a Ptolemaeo descripta sunt.

Quamquam linea ecliptica etiam per Ophiuchum se pertinet et Sol vel diutius (ab a. d. XIII Kal. Dec. usque ad a. d. XVI Kalendas Ianuarias) quam in Scorpione vicino manet, astrologi illum non in numero zodiorum habent.

De mythologia

Sunt qui Ophiuchum eundem atque Herculem esse dicant; plerique autem dicunt illum Aesculapium (Graece Asklepion) filium Apollinis et Coronis esse.

Ophiuchus sub sidere adverso natus esse dicitur. Nam Coronis alio cum amore se iunxerat. Inde Apollo invidia commotus eam interfecit. Moriens Coronis Apollini confessit se ab eo praegnantem esse. Apollo infantem servavit, quem a Chirone Centauro sapienti erudiendum curavit. Chiro Aesculapium artem medicinam docuit, unde clarus medicus hominum factus est. Aliquando cum autem mortuum quendam ad vivos revocavisset, Zeus superbiam multans Aesculapium fulmine prostravit ac interfecit.

Remove ads

Stellae

Si plus cognoscere vis, vide etiam Stellae Ophiuchi.

Anno 1604 in Ophiucho stella supernova eluxit.

More information Stella, Magnitudo ...

Numeri excerpti sunt e mensionibus satellitis Hipparcos nominatae Hipparchos catalogue: query form apud archive.ast.cam.ac.uk.

Remove ads

Nebulae

In Ophiucho, nonnulli cumuli stellarum sunt globosi, quos astronomus Carolus Messier in indice suo (Catalogo Messier) memoravit.

Proximus M 10 est 15000 spatia lucis annuae remotus. M 12 et M 107 sunt 20000 sla remoti. M 9 vel M 14 absunt intervallo 25000 resp.? 40000 sla.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads