Pingue
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Pingue in scientia nutritionis, biologia, et chemia plerumque est ester acidorum pinguium vel permixtio talium compositorum chemicorum, usitatissime illa quae in animalibus vivis atque in cibo fiunt.
Vide etiam paginam discretivam: Sebum (discretiva).


Pinguis est chemica crassa, unum ex tribus macronutrimentis (cetera sunt hydrata carbonii et proteina) quae in victu hominum necessaria sunt, et forma principalis qua energia in corpore humano conservatur. Quod ad chemiam spectat, pingue est genus lipidorum, quod ex triglyceridis componitur.
Remove ads
De vocabulo
In nostra lingua antiquitus distinguebantur tria pinguis genera, quae sunt pingue 'liquor crassus'; adeps 'pinguedo liquida sine sensu, quae nequeat facile durari'; ac sebum vel sevum 'oleosa et pinguis substantia, adipe siccior, concretior et magis compacta, fragilior etiam et igne difficilius liquescens'.[1]
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
