Signum transductus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Signum transductus[1] vel transductio signorum[1] intra cellulam est ratio per quam series reactionum biochemicarum ob signum chemicum sive aliter, stimulus, quod proteinum membranaceum, receptorium, attingit. Eventus cuiusque signi stimuli et extracellulare stimulus remotus et intracellulare stimulus intra murum et intercellulare stimulus proximitatis potest. Hoc stimulum recipientia proteina, receptoria, et transmembranacea (intra cellulae membranam) et nuclearia (in cytoplasmate sive nucleo cellulae) locata sunt. Structurae mutatione enzymi interni nuntius secundarius (Anglice: 2nd messenger) stimulum ad nucleum porrigit, quo regulatio genorum mutetur[2].
Cursus circa partes nodi intellegatur: stimulus externus sit nuntius primarius, receptorium transductor signi, proteinum internum effector primarium, deinde nuntius secundarius et effector secundarius.
Signum transductūs cellulae singularis functionum etetiam organorum corporisque magnum momentum habent. Ab unius organismi initiis ad formationem et conservationem et propagationem enim signum transductus, quiqui simul diversi et interconnexi sint, maximum momentum habent.
Remove ads
Significatio
In organismis vivis actionum coordinationes multiplices pernecesse sunt. Illarum quaedam ad signa transducta chemica pertinent. Ex eis talia signa intercellulares sunt, per exemplum, hormonta, quae sunt nuntii chemici. Alter grex sunt proteina G, alter tyrosini kinasum, alter significans iter IP3/DAG. Earum structurae differentias conspicuas ostendunt.
Partes signum transductus generales
Nuntii primarii (stimuli)
Non quivis stimulus indignus est, cui systemta signa transductibus attentionem dent, quamquam natura stimulorum et externorum et internorum diversa sit, ut molecularum, lucis, contagis, osmolaritatis, temperaturae. Semper quidem transformatio stimuli in signum biochemicum necesse est.
Transductores signi (receptoria)
Signa transductibus duo greges receptoriorum sunt: receptoria extracellulares et intracellulares. Receptoria extracellulares proteina transmembranacea, intracellulares vero receptoria solubiles quae locata circa suis sita actionis in cytoplasmate sive nucleo sunt.
Nuntii secundarii

Ad iter alium nuntium pergens, secundarium, oportet. Hic nuntius ipse generat signum proprium, quod in cytoplasmatem intrat, ibi receptoria intracellularia persequens. Igitur nuntii secundarii oratores mandatorum locis cellulae aliis transferunt. Nuntii secundarii sunt ionta (calcium), nonnulla lipida (diacyloglycerolum (DAG), ceramidum), oxidum nitricum, superoxidum, hydrogenii peroxidum, carbonii monoxidum, hydrogenii sulphidum.
Remove ads
Machinationes signum transductibus
Signum ad effectorem transducendi series reactionum biochemicarum necesse est, unde quorundam enzymorum quoque series in actionem asseruntur. Saepe proteini kinases phosphorylationem proteinorum perficiunt. Singulares gradus enzymatici diversis signum transductibus serviunt.
Exempla signum transductuum

- Significans iter Akt/PKB
- Significans iter PI3K/AKT/mTOR
- Significans iter CaM (calmodulini)
- Significans iter cAMP subiectum
- Significans iter erinacei[3]
- Significans iter IAK-STAT
- Significans iter MAPK/ERK (vel significans iter Ras-Raf-MEK-ERK) — stimulus est factor crementis epidermalis EGF
- Significans iter IP3/DAG
- Significans iter NF-κB — complexus proteinorum ADN transscriptionem, cytokinorum exstructionem (→inflammatio), cellularum superstitem (→cancer, →apoptosis) tuens
- Significans iter NOTCH — in organismis multicellularis et neurogenesis et embryonis crementi signa aliarum cellularum iuxta sitarum
- Significans iter phospholipasis C relatum
- Significans iter TGFß
- Significans iter WNT/ß-catenini[4]
Remove ads
Nexus interni
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads