Stapes
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Stapes (-edis, m.)[1] vel stapia[2] est instrumentum ab ephippio dependens, quo eques facilius equum ascendere possit et deinde equitare.
Vide etiam paginam discretivam: stapes (discretiva).
Cum stapedes apud antiquos non in usu essent, vox est recentioris Latinitatis. Ex Plutarcho[3] intellegitur eos qui vias sternebant, in illis altiores quosdam lapides collocasse veluti parva suggelia, ex quibus facile quilibet poterat equos ascendere. Gothi autem stapedibus et calcaribus uti solebant. Primo stapedes in Asia (India, Sinae) in usum venerunt; per Scythas et alias gentes nomadicas in occidentem translati sunt.[4]
Remove ads
Pinacotheca
- Stapes mediaevalis.
- Equus Iaponicus saeculi VI stapede ornatus.
- Stapes Suecicus mediaevalis.
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads