Subtel
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Subtel[1][2] (-ellis, n. sicut mel et fel,[3][4][5] a sub + talus) in anatomia humana est cavum in planta pedis, idem in pede quod vola(fr) in manu est.[1][6] Subtel e tribus arcubus plantaribus consistit, qui item ut arcūs architectonici, vis verticalis in vim lateralem sic vertunt, ut pondus corporis tam in statione quam in ambulatione per exiguam superficiem melius distribuatur.

Possibile igitur est in quoque arcu plantari tam “cuneos fornicis” agnoscere (qui ex ossis tarsi et metatarsii constant), quam “summum cuneum(en)”; id est summum os quod arcum efficit, in cuius summitate musculus unus cruris inseritur ad arcum sustinendum et ad eius ruinam impediendam.
Tres arcūs subtellis, in diversis partibus superficiei plantaris siti, sunt: arcus longitudinalis medius, arcus longitudinalis lateralis et arcus transversus.
Remove ads
Arcus longitudinalis medius
Arcus longitudinalis medius, a posterioribus ad anteriora, ex his ossibus constat: ex calcaneo, cuius tuberositas terram attingit et verticem posteriorem subtellis efficit, ex astragalo, qui super calcaneum insistit, ex osse naviculari, quod arcūs summum cuneum efficit, deinde e primo osse cuneiformi(en) primoque osse metatarsali, cuius caput terram attingit et verticem medium subtellis efficit. Altitudo arcūs longitudinalis medii inter 15 mm et 18 mm variari solet.
Opes quibus pondus nititur inter activas et passivas distinguuntur. Opes passivae e ligamento plantari(en) et e fascia plantari(en) constant. Opes activae sunt musculi subtellis, quorum praecipui sunt musculus tibialis anterior et musculus fibularis longus(en) (seu peroneus longus); his adiunguntur musculus flexor hallucis longus, musculus flexor digitorum longus et musculus adductor hallucis(en).
Remove ads
Arcus longitudinalis lateralis
Arcus longitudinalis lateralis, a posterioribus ad anteriora, his ossibus efficitur: calcaneo, astragalo, cuboideo et quinto osse metatarsali(en). Vertex huius arcus est inter 3 mm et 5 mm altus.
Opes quibus pondus nititur denuo inter passivas et activas distinguuntur. Opes passivae e ligamento plantari(en) et e fascia plantari(en) constant; opes autem activae sunt musculus fibularis brevis(en) (seu peroneus brevis), musculus fibularis longus(en) (seu peroneus longus) et musculus tibialis posterior.
Remove ads
Arcus transversus
Arcus transversus subtellis a primo osse metatarsali(en) ad quintum(en) pervenit.
Hoc in casu opes quibus pondus nititur sunt activae tantum (id est musculares); velut musculus abductor hallucis(en), musculi interossei(en), musculus fibularis longus(en) (seu peroneus longus) et musculus tibialis posterior.
Camera plantaris
“Camera” subtellis in quattuor compartimenta membranā interosseā dorsali(en), membranā interosseā plantari(en) et fasciā plantari(en) dividitur. Haec musculis plantaribus, vasis superficialibus profundisque subtellis, et nervis plantaribus(en) occupantur.
Notae
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads