Tabernaculum (Christianismus)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Tabernaculum (Christianismus)
Remove ads

Tabernaculum in Ecclesia Catholica Romana et in Ecclesia Vetere Catholica est arca aut cista in qua reliqua sacramenti, id est panis consecratus (et nonnunquam vinum consecratum), servata sunt. Usitate aut in altare maiore situm aut in apsidis latere artificio quodam et expolitione confectum collocatum est. Locus adorationis esse solet.

Vide etiam paginam discretivam: Tabernaculum.
Thumb
Altare in Ecclesia Santae Annae Ostendensi. Tabernaculum est structura tholata super altare
Thumb
Tabernaculum in ecclesia Sanctae Mariae de Fatima in Aarschot-Gijmel (Belgia)
Thumb
Tabernaculum arte Gothica in ecclesia urbis Bartphae (Bardejev, Slovacia)

Contra in quibusdam ecclesiis Protestantibus et apud Mormones, imprimis in terris linguae Anglicae, tabernaculum (Anglice: tabernacle) aedificium ecclesiasticum vel locus congregationis valet.[1]

Remove ads

Origo nominis

Nomen e Vetere Tetamento sive Thanach sumptum est; vox Hebraica משכן ("domicilium", "sedes" - locus, ubi Deus inter homines habitat) in Biblia Vulgata verbis "tabernaculum testimonii" Latine versa est. Hoc in tabernaculo tabulae legis (tabulae decalogi) Moysi in monte Sinai datae quasi sanctissimum asservatae et ab Israëlitis per desertum peregrinantibus secum latae sunt. Usus ecclesiae Catholicae simul "Hierosolyma coelestia" indicat (vide: Eschatologia), quae "tabernaculum Dei cum hominibus" appellatur (Apc 21,3).

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads