Tej
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Tej seu tejj (litteris Aethiopicis ጠጀ) est hydromeli methodo traditionali e melle in Aethiopia facta. Foliis acerbis Rhamni prinoidis temperatur. Araqe est temetum e tej seu talla destillatum. Primus inter scriptores Europaeos Manuel de Almeida missionarius Iesuita, qui in Aethiopia inter annos 1624 et 1633 morabat, confectionem usumque huius potionis descripsit:
- "Vinum eorum neque inter optimos Chios neque inter Falernos est Italiae: quinque enim vel sex partes aquae in urcam unaque pars mellis coniiciuntur cum manipulo hordei tosti quo bullatur. Deinde iniiciunt ligni cuiusdam frusta sardó appellati quod ita medet ut post quinque vel sex dies dulcitudo mellis convertatur. Gustum vini nostri non habet sed salubritate sua vincit. Non dum comedunt, sed mensis ablatis bibunt, sicut antiquorum plures inter quos, mensis remotis, cyathi intrabant. Idem faciunt Abyssinii ita ut mirabile sit quantum bibere possunt. Ergo quamquam vinum huius generis natura mitissimum sit, crebritatis potionum causa eosdem effectos habet quam meliora vina Europaea, videlicet conturbationem capitis, solutionem linguae, pedum fluctuationem".[1]

Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
