Testosteron

compositum chemicum From Wikipedia, the free encyclopedia

Testosteron
Remove ads

Testosteron (-onis, m.; sicut hormon)[1] vel testosteronum in maribus est naturalis et principalis hormon sexualis et steroides anabolica,[2] quae in textibus systematis reproductonis hominum crescendis magni momenti est, plerumque in testibus et prostata, ac proprietatibus sexualibus secundariis prodest, inter quas massa musculorum ossiumque, et in capillis corporis crescendis, et praeterea in psychologicis marium proprietatibus auctis, sicut incursione?, libidine, studio sociorum commovendorum, moribus amoris.[3]

Thumb
Molecula testosteroni.

Etiam ab ovariis aliquantumque glandulis adrenalibus mammalium effunditur. Primum locum obtinet hormontum virilium, nam octies aut decies maior est copia testosteronis virorum quam mulierum.

Testosteron est steroides, quo greges chemici positione 3 ketonea (=O) et positione 17 hydroxyli (-OH) sunt. Biosynthesis gradatim abs cholesterolo fit.

Testosteron per sanguinem per corpus distribuitur, ut hoc hormon in regiones remotas adferatur, deinde in cellulas transportatur, ibi ad nucleum cellulae mota, quo receptoriae androgeni sitae sunt.

Remove ads

Biochemia

Biochemia testosteronis ad biosynthesin, interactionem in sanguine cum globulino hormonibus sexualibus liganti, velut intra cellulam ad interactionem cum nuclearibus androgenii receptoriis.

Pericula vel signa testosteronis humilis

Valores humiles cum variis morbis, ut morbis cardiovascularibus nexus sunt.[4].

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads