Texia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Texia,[1] seu civitas Texana[2][3] (Anglice plene State of Texas), est civitas in regione Meridiana Mediaque Civitatum Foederatarum. Quia civitati anno 2022 erant 268 596 milia quadrata (695 662 chiliometra quadrata) et plus quam triginta milia incolarum,[4][5][6] Texia est secunda Civitatum Foederatarum civitas, sive quod ad superficiem (post Alascam) sive quod ad incolas (post Californiam) pertinet. Fines cum civitatibus Ludoviciana ad orientem, Arcansia ad septentriones orientemque, Oclahoma ad septentriones, Novo Mexico ad occidentem versus, et cum civitatibus Mexici Chihuahua, Coahuila, Nova Legione, et Tamaulipas versus, ad meridiem et meridiem occidentemque partitur; et oram maritimam in Sinu Mexici ad meridiem orientemque versus habet.

Hustonia est maxima urbs in Texia per numerum civium et quarta a maxima in Civitatibus Foederatis, cum Sanctus Antonius secunda esset a maxima urbe in civitate et septima in Civitatibus Foederatis. Metroplex Dallasium–Arx Vortensis et Maior Hustonia proprie sunt quarta et quinta areae statisticae metropolitanae in civitate. Inter alias urbes Texanas maximi momenti enumerantur Austinopolis, caput et secunda a frequentissima caput civicum in Civitatibus Foederatis, Dallasium, El Paso, Arx Vorthensis, Arlintonia[7], Aquilae Transitus, Corpus Christi, Galvestonia, Laredum, Waco.
Flumina Texiae maxima sunt flumen Palmarum (cum Pecos accola), flumen Coloratum et flumen Rubrum.
Texia ad priorem civitatis sui iuris statum legitimum et certamen libertatis a Mexico commemorandum Civitas Solius Stellae (Anglice Lone Star State) vulgo appellatur. Haec Sola Stella, ut dicitur, in vexillo civico et in sigillo civico videtur.[8] Fons nominis civici est táysha 'amici' in lingua Caddo.[9]
Remove ads
Historia
Texia ad imperium Hispanicum et postea ad Mexicum pertinuit. In rebus novis Texianis (a die 2 Octobris 1835 ad diem 21 Aprilis 1836 actis) coloni plerumque ex Civitatibus Foederatis oriundi seditionem adversus rem publicam Mexicanam moverunt.
Res publica Texana civitas libera ab anno 1836 usque ad annum 1845 fuit, quo anno in Civitatibus Foederatis incorporata est.
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads



