Thebae (Aegyptus)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Thebae (Aegyptus)
Remove ads

Thebae (Lingua Aegyptia Waset sive Niut vel Niut-reset) fuit urbs Aegypti antiquae ad Nilum sita in Aegypto superiore, quam Homerus in Iliade Thebas centum portarum appellavit; saeculo undevicesimo exeunte, antequam effossiones coeperunt, in utraque Nili ripa nihil nisi ruinae fuerunt. Hodie in parte Thebarum orientalium est locus periegeseos medius Aegypti, urbs Luxor. Anno 1979 Thebae UNESCO Mundi Hereditas declarata est.[1]

Thumb
Pilae in Magna Hypostylorum Aula apud Karnak.

A Graecis urbs Θῆβαι appellabatur, sed etiam nomen Διὸς Πόλις Μεγάλη ('Iovis urbs magna') in usu erat, unde Latine Thebae sive Diospolis Magna deductae sunt.[2] Urbs Thebarum in utraque Nili ripa patebat et in Thebas orientales ac occidentales divisa erat.

Remove ads

Historia

Thebae caput Aegyptiorum regni ab undecima dynastia usque ad octavam decimam erant. Qua de causa multa templa, obelisci, colosseae statuae, monumenta regum e saxo excavata ibi inveniunur ; qui reges cum uxoribus in proximo monte sepeliebantur quae "vallis regum" ab archaeologis nuncupata est. Vicus quoque artificum qui sub octava et nona decima dynastia sepulchra regalia decorabant (Deir el-Medina) multa documenta ad vitam cotidianam pertinentia indagatoribus obtulit. Quin etiam in templo Ammonis, summi Thebanorum dei, in orientali ripa Nili multi et potentes sacerdotes vitam agebant qui docti homines illius temporis habebantur et astronomiae ceterisque scientiis operam dabant. Sed rex Persarum Cambyses Aegypto potitus multa delevisse dicitur et aetate Romana ineunte Strabone teste circa magnificas ruinas vici tantum supererant, etiamsi monumenta viatoribus extraneis ostendere solebant.

Remove ads

Notae

Fontes Graeci antiqui

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads