Thebais

opus Statii Latine scriptum From Wikipedia, the free encyclopedia

Thebais
Remove ads

Thebais est carmen epicum P. Papinii Statii de bello septem ducum contra Thebas. Libros duodecim habet, versus 9748.

Vide etiam paginam discretivam: Thebais (discretiva).
Thumb
Thebaidos initium in manuscripto e monasterio Sancti Galli (bibliotheca centralis Turicensis, ms. C 62, fol. 2r.)

Statius in ultimis versibus carminis dicit se duodecim annos Domitiano imperante id composuisse. In Silvis[1] dicit anno 95 carmen perfectum est; pater Statii, grammaticus, orator et poeta, ad id opus filium incitavit[2]. Non fuit prima Thebais; duas Graecas novimus, primam veterem saepe ipso Homero adscriptam, alteram ab Antimacho Colophonio compositam.

Remove ads

Fabula

Libri a I ad IV causas belli et praeparationes describunt. Libri V et VI digressionem faciunt: Hypsipyle scelus mulierum Lemniarum narrat; puer, quem curat, Archemorus, a serpente interficitur, et exercitus Argivus ludos funebres in eius honorem celebrat. Libri a VII ad XI de bello ipso sunt, usque ad monomachiam Eteoclis et Polynicis. Liber XII de honoribus funebrbus narrat.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads