Thesaurus Athenarum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Thesaurus Athenarum
Remove ads

Thesaurus Athenarum Delphis ad munera urbis Athenarum asservanda exstructus est. Ad viam sacram, quae ad templum Apollinis ducebat, situs erat. Datatio exacta aedificii ex marmore Pario in formam templi in antis ordinis Dorici facti fieri nequit, sed inter annos 510 et 490 a.C.n. aedificatum esse conicitur.

Thumb
Thesaurus Athenarum Delphis

In pariete exteriore huius thesauri duo hymni in honorem Apollinis insculpti erant, e quorum fragmentis in ruderibus repertis partim textus integri restituti sunt. Auctor alterius hymni Limenios quidam est, nomen alterius deperditum est. Utrique carmini notae musicae antiquae additae sunt.[1]

Remove ads

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Thesaurum Athenarum Delphis spectant (Treasury house of Athens in Delphi, Treasury of the Athenians at Delphi).

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads