Tibia recta

From Wikipedia, the free encyclopedia

Tibia recta
Remove ads

Tibia recta[1] est instrumentum musicum quod flatur. Terminus superior ut rostrum effectus est. Tibia recta aere in rostrum inflato canitur. Rostrum ore tenetur. Altitudo sonorum foraminibus digitis claudendis mutatur. Tibiae rectae in variis magnitudinibus plerumque e ligno duro effectae sunt. Tibiam rectam canere haud difficile est quia rostrum aerem semper recte per canalem in labium dirigit. Ibi soni genuntur. Facilitate canendi causa tibia recta idoneissima est ut primum liberorum instrumentum musicum.[2]

Thumb
Tibiae rectae variarum magnitudinum. Una ex iis in tres partes divisa est ad transportationem faciliorem.

Sonus tibiae rectae est mirifice clarus et dulcis, partim quod superioribus harmonicis? caret et harmonicae impares obtinent.[3]

Tibia recta saeculo vicensimo redintegrata est.

Remove ads

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads