Topothesia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Topothesia (a Graeco τοποθεσία 'descriptio loci'[1]) est "fictus secundum poeticam licentiam locus."[2] Cicero esse videtur, qui primus topothesiam mutuatus est Graecisque litteris in epistulis Attico amico missis scripsit. Apud eum topothesia simpliciter descriptionem structuralem aedificii aut portus significat.[3] Sed iam apud Servium de ficta descriptione agitur.[4] Topothesia re vera locum significat intra textum positum ubi tenor narrationis rite interrumpitur formula introductionis,[5] sicut est locus illa apud Ovidium:[6]

  • Met. 8.788-789: "est locus extremis Scythiae glacialis in oris, / triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus"
  • Met. 15.332-333: "est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores, / ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto"
  • Her. 16.53-56: "est locus in mediis nemorosae vallibus Idae / devius et piceis ilicibusque frequens, / qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae / nec patulo tardae carpitur ore bovis. "

Sunt qui topothesiam genus enargiae (Graece: ἐνάργεια 'inlustratio, evidentia') esse putent,[7] qua narratio ornetur, ut vivida et vegeta fiat.[8]

Remove ads

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads