Transvaalia

Civitas prisca Africae Australis From Wikipedia, the free encyclopedia

Transvaalia
Remove ads

Transvaalia[1] (vulgo Transvaal), nomine pleno et publico Res Publica Africae Australis (Nederlandice Zuid-Afrikaansche Republiek; Batava Capitensi Suid-Afrikaanse Republiek),[2] fuit civitas sui iuris Africae Austrinae, anno 1856 constituta annoque 1902 a Britannis occupata. Regionem inter fluvium Vaalem et fluvium Limpopum tenuit. Caput fuit Praetoria.

Quick facts
Remove ads

Historia

Boeri, incolae Africae Australis originis Batavae vel aliae (sed quibus omnibus lingua Batava Capitensis communis fuit), qui, iniuriam Brittanicam fugientes, "iter magnum" (die Groot Trek) fecerant, atque in interiores continentis regiones abierant,? Zuluanis victis, rem publicam Transvaalianam constituerunt. In bello Boerorum primo annis 1880 et 1881, Britannos ingredientes vicerunt, sed bellum Boerorum secundum rebus publicis Boerorum ultimum fuit; anno 1902, imperium Britanniae agnoverunt.

Remove ads

Colonia et provincia

Ab anno 1902 ad annum 1910, Transvaalia ut colonia Britannica separata adminstrabatur; post autem annum 1910, sic provincia Foederis Africae Australis et rei publicae Africae Australis nominabatur; anno 1991 Transvaalia provincia in tres provincias divisa est: Mpumalangam, Gauteng, et Boreoccidentalem.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads