Flavius Valens

From Wikipedia, the free encyclopedia

Flavius Valens
Remove ads

Flavius Iulius Valens (natus in Cibele, Pannonia, circiter anno 328 - in proelio ad Adrianopolim die 9 Augusti 378 mortuus) imperator Romanorum fuit a die 28 Martii 364, cum frater eius Valentinianus I eo partem orientalem imperii commisit, usque ad mortem.

Thumb
Solidus anno 376

Familia

Pater eius Gratianus Maior fuit, protector domesticus, tribunus atque comes. Uxorem Albam Domnicam duxit et die 18 Ianuarii 366 filium Flavium Valentinianum Galatem ab ea habuit, qui anno 369 consul nominatus est, qui autem anno 370 vel 372 mortuus est. Praeterea duas filias Anastasiam et Carosam habuit.

Ante Imperium

Valens Iuliano et Ioviano imperatoribus protector domesticus erat. Die 1 Martii 364 a fratre Valentianianus, qui paucis diebus ante ipse Augustus proclamatus est, tribunus stabuli nominatus est.

Imperator Romanus

Die 28 Martii Constantinopolis a fratre ad honorem Augusti sublatus est et Praefecturam Orientis ad administrandam accepit. Deinde exercitus inter fratres divisus est[1]. Annis 366 - 369 Valens primum bellum contra Gothos gessit et anno 373 expeditionem Persicam duxit. Die 17 Novembris 375 Valentinianus frater mortuus est, cuius filius Gratianus nunc ipse Augustus occidentem regnabat. Anno 378 iterum contra Gothos pugnavit et die 9 Augusti 378 Proelio Hadrianopolitano necatus est[2].

Bibliographia

  • Noel Lenski, The Failure of Empire, Valens and the Roman State in the Fourth Century A.D., Angelopolis 2002, ISBN 0-520-23332-8

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads