Varegi

From Wikipedia, the free encyclopedia

Varegi
Remove ads

Varegi[1] vel Varaegi[2] seu Waregi[3] (Ruthenice antiqua Варѧзи) sive Varangi[4] (Graece Βάραγγοι), e Nordico antiquo Væringjar, fuere populi, mari Baltico adiacentes.[5]

Thumb
Varegi in Imperio Romano Orientali (pictura e chronica)

Secundum opinionem dominantem, Varegi (Варѧзи) vocabulum in litteris Ruthenicis antiquis ad saeculum tredecimum fuit nomen commune pro navigatoribus atque mercatoribus bellicosis Scandinavicis,[6] i.e. Viccingis.[7] Ut Nicolaus Kostomarov explicavit, Varegi vel Varangi (Varingiar), imperatoribus Byzantinis apparentes, e patria sua ad Graeciam per Rutheniam transgredientes (et flumina ut via sua utentes), facti sunt primi Scandinavorum Ruthenis noti, incolae paeninsularum Scandinavicarum, idcirco nomen eorum statale a Ruthenis in denotationem pro omnibus incolis paeninsularum Scandinavicarum et dein etiam pro omnibus incolis Europae Occidentalis transformatum est.[8] Aliqui autem Varegos non (solum) Scandinavos, sed (etiam) Slavos (nempe Vagrios iuxta litus meridianum maris Baltici habitantes) esse putant.[9][10] Opiniones aliae etiam exstant.[11]

Mentio prima Varegorum in annalibus Ruthenicis antiquis connecta est cum legenda de "vocatione Varegorum" (cum Rurico[12] duce). Opiniones de contributione Varegorum illorum ad creationem civitatis Ruthenicae (Russicae) antiquae tam controversae sunt quam sententiae de origine eorum: alii Varegos ut conditores veros civitatis illius aestimant, alii tamen pondus Varegorum in hac re negant.[11] Saeculis ab nono ad undecimum Varegi in Ruthenia satis multi fuere, aut in exercitu ducali milites (duces Kiovienses Vladimirus I Magnus et Iaroslaus I Sapiens nonnumquam catervas conducticias Varegorum invitaverunt, quibus in bellis utebantur) aut in via "ex Varegis ad Graecos" mercatores, in societate Slavica celeriter assimilatione affecti.[13]

Remove ads

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads