Victorinus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Victorinus
Remove ads

Marcus Piavonius Victorinus (nescimus quo anno natus sit, mortuus est Coloniae Agrippinae anno 271) fuit Imperator Imperii Galliarum.

Thumb
Antoninianus Marci Piavonii Victorini

Ante imperium

Victorinus anno 265/266 tribunus praetorianorum et anno 267 vel 268 consul ordinarius una cum Postumo imperatore Galliarum.

Imperator

Autumno anni 269 Victorinus a militibus suis Augustus proclamatus est, postquam Marcus Aurelius Marius praedecessor necatus est[1]. Anno 271 militibus privato consilio necatus est, ut Aurelius Victor rettulit: Ibi Attitiani coniugem concupivit facinusque ab ea viro patefactum est, accensis furtim militibus per seditionem Agrippinae occiditur.[1].

Mores

De moribus suis Aurelius Victor dixit: belli scientia Postumo par, verum libidine praecipiti; qua cohibita in exordio post biennii imperium constupratis vi plerisque[1]. Et Historia Augusta legimus: ipse, quod matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario, cuius uxorem strupraverat, composita factione Agrippinae percussus (est)."[2].

Familia

Uxor eius nomine Victoria vel Vitruvia fuit, ex ea filium Victorinum habuit. Ambo cum eo necatus est[2].

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads