From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
WhatsApp (indecl., f.), plenius WhatsApp Messenger, est adhibitio mobilis quae systema nuntiationum praesentium ornat. Ad maxima media socialia interretialia pertinet, anno 2009 ab Ioanne Kum et Briano Acton condita.
Ex mense Februario 2014, Meta (olim Facebook, Inc.), societas mercatoria quae media socialia Facebook possidet, WhatsApp 19 milliardis dollariorum emit.[1]
Remove ads
Nomen
Nomen huius rei ex What's up? ('Quid novi?'), verbis Anglicis, et app derivatur, quod compendium verbo application ('adhibitioni') prodest. Ideo WhatsApp Latine indeclinabile et femininum (sicut 'adhibitio, -onis', f.) est.
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

