Wicca
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Wicca est religio recens, anno 1954 a Geraldo Gardner condita, quae traditiones antiquas cum doctrinis paganis praeceptisque veterum sagarum coniungit. Huius religionis sectatores, qui Anglice Wiccans vocantur, Latine Wiccani appellari possunt.[1] In Wicca plerumque magna dea una cum deo cornuto colitur. Post tres gradus per initiationem susceptos, discrimen quoque inter sagas albas (iustas atque bonas) et nigras (id est maleficas) agnoscitur. Animismus quoque generaliter considerari potest, sed solum per aspectus historicos, philosophicos atque ethnologicos Europae.

Multae sunt confessiones vel traditiones Wiccanorum, ut:
- Traditio Gardneriana, a Geraldo Gardner condita et omnium antiquissima.
- Traditio Alexandrina, ab Alexandro Sanders (qui Rex Sagarum appellatus est) instituta, notissima in Britannia et America.
- Traditiones Dianicae, quarum sectatrices (quae etiamDianicaenominantur) solas feminas in ritibus religiosis admittunt.
Remove ads
Nexus interni
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
