Wordle

From Wikipedia, the free encyclopedia

Wordle
Remove ads

Wordle est interretialis ludus verborum litterarumque creatus a Iosue Wardle, possessus et editus a The New York Times Company ab anno 2022. In ludo, lusores possunt conari sexies invenire verbum quinque litterarum. Indicia dantur lusoribus per colores quadrorum in quibus litterae inscriptae sunt.

Thumb
Wordle Anglici ludus #196, perfectum post quattuor conatus

Wardle creavit hunc ludum pro se, sed edidit eum interreti pro omnibus Octobri 2021. Ianuario 2022, Wordle emptum est a The New York Times Company et motum est ad situm interretialem eius Februario eiusdem anni.

Remove ads

Modus Ludendi

Lusores sex conatus habent invenire verbum quinque litterarum, quod novum est quotidie et idem omnibus lusoribus.[1] Post omnem conatum, quadrum omnis litterae fit viride, flavum, aut canum. Si viride est, littera in recto loco est. Si flavum, littera in alio loco in verbo est. Si canum, littera non in verbo est.[2] Lusores possunt ludere in "modo difficili", in quo necesse est uti omnibus litteris iam viridibus flavisque in conatibus.[3] Wordle Anglicum, forma originalis, utitur orthographia Americana.[4]

Remove ads

Aliae Versiones

Propter popularitatem Wordle, multae versiones ludi factae sunt ab variis auctoribus. Absurdle est versio Wordle in qua verbum mutatur post omnem conatum, omnibus indiciis prioribus veris manentibus.[5] Quordle est versio in qua quattuor verba invenienda sunt lusoribus.[6] Aliae versiones totam formam Wordle mutant: in Semantle, lusores conantur invenire "verbum clandestinum" significatione eius, non orthrographia, et algorithmus linguisticus dicit lusoribus quam prope verbum clandestinum sint post omnem conatum.[7] Februario 2022, in 350 varias linguas Wordle adaptatum est.[8]

Remove ads

Fontes

Nexus Externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads