class. (70 a.C.n. / 684 a.u.)
- Pater dat filiae, prohibes; leges sinunt, tamen te interponis! De suis bonis ita dat ut ab iure non abeat; quid habes quod reprehendas? Nihil, opinor. At ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si potest tibi dicto audiens esse quisquam. —In C. Verrem actio secunda Ciceronis [1][2]
class. (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)
- Si enim a fundo longius absunt oppida aut vici, fabros parant, quos habeant in villa, sic ceteros necessarios artifices, ne de fundo familia ab opere discedat ac profestis diebus ambulet feriata potius, quam opere faciendo agrum fructuosiorem reddat. Itaque ideo Sasernae liber praecipit, nequis de fundo exeat praeter vilicum et promum et unum, quem vilicus legat; siquis contra exierit, ne impune abeat; si abierit, ut in vilicum animadvertatur. —De agricultura Varronis [3][2]
class.
- Postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractavit certamen, multis verbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis: urgere atque instare eum, non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cotidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis videndam esse; si uno proelio haud incruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. —Ab urbe condita Titi Livii [4][2]
class. (40 p.C.n.)
- A felicissimo incipiam. L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix. Sed istud inter res nondum iudicatas abeat, qualis Sulla fuerit — etiam inimici fatebuntur bene illum arma sumpsisse, bene posuisse: hoc de quo agitur constabit, non esse maximum malum quod etiam ad felicissimos pervenit. —De Consolatione ad Marciam Senecae [5]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- aestate enim interlunio necesse est cum sole proximo nobis circulo currat, igne eius comminus recepto candens, eadem interlunio absit hieme, quoniam abscedit et sol; item in plenilunio aestivo procul abeat adversa soli, hieme autem ad nos per aestivum circulum accedat. ergo per se roscida, quotiens alget, infinitum quantum illo tempore cadentes pruinas congelat. —Naturalis historia Plinii [6]
saec. I. (ca. 85-102 p.C.n.)
- Quare tam multis a te, Laetine, diebus
- Non abeat febris, quaeris et usque gemis.
- Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;
- Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
- Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,
- Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;
- Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,
- Dormit et in pluma purpureoque toro.
- Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,
- Ad Damam potius vis tua febris eat? —Epigrammata M. Valerii Martialis [7]