alebat

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

alebat dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /aˈleːbat/(classice)
Syllabificatio phonetica: a·lē·bat morphologica: al-ebat

Loci

Gaius Valerius Catullus
-87…-54
M. Tullius Cicero
-106…-43
C. Sallustius Crispus
-86…-34
P. Ovidius Naso
-42…+18
Lucius Annaeus Seneca
-3…+65
Iordanus Brunus Nolanus
1548-1600
class.class.class.class.class.XVI

Latinitas Romana

class.

  • hunc simulac cupido conspexit lumine virgo
regia, quam suavis exspirans castus odores
lectulus in molli complexu matris alebat,
quales Eurotae praegignunt flumina myrtos
aurave distinctos educit verna colores,
non prius ex illo flagrantia declinavit
lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
funditus atque imis exarsit tota medullis. —Carmina Catulli [1][2]

class.  (44 a.C.n. / 710 a.u.)

  • Tum secundum quietem visus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco); eius autem esse vim tantam ut Ptolomaeum facile sanaret. —De divinatione Ciceronis [3][2]

class.  (ca. 42/41 a.C.n.)

  • nam quicumque inpudicus adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant. —De Catilinae coniuratione C. Sallusti Crispi [4][2]

class.  (ca. 2-8 p.C.n.)

  • est lacus, adclivis devexo margine formam
litoris efficiens, summum myrteta coronant.
venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
indignere magis, nymphis latura coronas,
inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,
dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat. —Metamorphoses Ovidii Nasonis [5][2]

class.

  • O hominem mille mortibus dignum, sive devorandos servos obiciebat muraenis, quas esurus erat, sive in hoc tantum illas alebat, ut sic aleret. —Ad Neronem caesarem de clementia Senecae [6][2]

Latinitas nova

saec. XVI.

  • Moeris: Quomodo illuxissent isti pro chameleontibus?
Circe: Vel quia adulatores et imitatores omnium praeter quam eorum quae onesta et clara videntur: sicut nunc praeter rubrum, atque candidum, colores omnes imitantur. Vel quia aura popularis eos alebat nec quippam aliud ab humana laude et gloria aucupabantur. —Cantus Circaeus Iordani Bruni [7][2]
Remove ads

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads