Latinitas Romana
class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris. Itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet enim, ut saepe facimus, in Latinum illa convertere :
- ‘Nam qui haec audita a docto meminissem viro,
- Futuras mecum commentabar miserias:
- Aut mortem acerbam aut exili maestam fugam
- Aut semper aliquam molem meditabar mali,
- Ut, si qua invecta diritas casu foret,
- Ne me inparatum cura laceraret repens.’ —Tusculanae disputationes Ciceronis [1][2]
saec. I.
- Puta infectam medicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae asperginem imposituram aliquam corpori maculam, nec vestem atramento adhaesuram, quod frequenter etiam non arcessito ferrumine infigitur: age, numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere numquid et crines calamistro convertere ? Numquid et frontes cicatricibus scindere? Numquid et crura in orbem pandere? Numquid et talos ad terram deducere? numquid et barbam peregrina ratione figurare? —Satyricon T. Petronii Arbitri [3][2]
saec. I.
- Lepidium inter urentia intellegitur. sic et in facie cutem emendat exulcerando, ut tamen cera et rosaceo facile sanetur. sic et lepras et psoras tollit semper facile et cicatricum ulcera. tradunt in dolore dentium adalligatum bracchio, qua doleat, convertere dolorem. —Naturalis historia Plinii [4][2]