dubitantem

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

dubitantem dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Modus flexurae ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /du.biˈtan.tem/(classice)
Syllabificatio phonetica: du·bi·tan·tem morphologica: dubit-ant-em
Remove ads

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
Titus Livius
-58…+17
P. Ovidius Naso
-42…+18
C. Plinius Secundus
23-79
Anicius Manlius Torquatus Severinus Boetius
ca. 480-525
Franciscus Petrarca
1304-1374
antiq. class.class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suavis, verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa venirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem, quid eorum esset verissimum, desperasse omnem veritatem. —De natura deorum Ciceronis [1][2]

class.  (anno 583 u.c.)

  • ad Larisam deinde exercitum admovit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgreditur. primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant: a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo veniunt. dubitantem inde, utrum Demetrias prius adgredienda foret, an in Boeotia aspiciendae res, Thebani vexantibus eos Coronaeis in Boeotiam arcessebant. —Ab urbe condita Titi Livii [3][2]

class.  (versio II, ca. 5 p.C.n.)

  • Colligere incertos et in ordine ponere crines
docta neque ancillas inter habenda Nape,
inque ministeriis furtivae cognita noctis
utilis et dandis ingeniosa notis
saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam,
saepe laboranti fida reperta mihi –
accipe et ad dominam peraratas mane tabellas
perfer et obstantes sedula pelle moras! —Amores Ovidii Nasonis [4][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • Praeter hos contigit eius coronae honos M. Calpurnio Flammae tribuno militum in Sicilia, centurioni vero uni ad hoc tempus Cn. Petreio Atinati Cimbrico bello. primum pilum is capessens sub Catulo exclusam ab hoste legionem suam hortatus tribunum suum dubitantem per castra hostium erumpere interfecit legionemque eduxit. invenio apud auctores eundem praeter hunc honorem adstantibus Mario et Catulo cos. praetextatum immolasse ad tibicinem foculo posito. —Naturalis historia Plinii [5][2]

Latinitas postclassica

saec. VI.  (ca. 523-525 p.C.n.)

  • Dubitantem Boetium, an propter praedicta, neganda sit mentis humanae libertas, docet Philosophia suam esse cuilibet menti libertatem, variaque hujus genera exponit. —Consolatio philosophiae Boetii [6][2]

Latinitas humanistica

saec. XIV.  (1346-1356 p.C.n.)

  • Adeo voluptatis nomen ab adolescentia dilectum usque in senium dulce est ut, si voluptas desit, voluptatis effectum spernant, nec nisi fedo et cenoso tramite velint quo cupiunt pervenisse, prorsus infelices et erronei viatores, qui terminum oderint, viam ament iam termino propinquantes. Quorum siquis ad fatendum talia tardior appareat, ita tamen dubitantem, ita disputantem audias, ut intelligi detur pudore eum magis a falso retrahi, quam animi iudicio verum sequi. —De vita solitaria Petrarcae [7][2]
Remove ads

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads