fecissent

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

fecissent dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /feːˈkis.sent/(classice)
Syllabificatio phonetica: fē·cis·sent morphologica: fec-issent

Latinitas Romana

class.  (ca. 42/41 a.C.n.)

  • item bellis Punicis omnibus, quom saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora  fecissent , numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis, quid se dignum foret, quam, quid in illos iure fieri posset, quaerebant. hoc item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu magis irae vostrae quam famae consulatis. —De Catilinae coniuratione C. Sallusti Crispi [1]

class.  (ca. 30 p.C.n.)

  • Quod cum  fecissent  sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies liberaturus sit, quartum esse gravissimum. Ita illo quoque auctore in die pari et gravior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum. —De Medicina Celsi [2][3]

saec. I.  (ca. 45 p.C.n.)

  • Qui natus est infelix, non vitam modo
Tristem decurrit, verum post obitum quoque
Persequitur illum dura fati miseria.
Galli Cybebes circum in quaestus ducere
Asinum solebant baiulantem sarcinas.
Is cum labore et plagis esset mortuus,
Detracta pelle sibi fecerunt tympana.
Rogati mox a quodam, delicio suo
Quidnam  fecissent , hoc locuti sunt modo:
«Putabat se post mortem securum fore;
Ecce aliae plagae congeruntur mortuo». —Fabulae Phaedri [4][3]

Fontes

  1. Gaius Sallustius Crispus - De Catilinae coniuratione. (Bibliotheca Augustana): Cap. LI. Versus 6  fecissent

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads