inducunt

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

inducunt dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales
More information Forma, Persona ...
Appellatio pronuntiatusque
API: /inˈduːkunt/(classice)
Syllabificatio phonetica: in·dū·cunt morphologica: in-duc-unt

Latinitas Romana

class.

  • Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem  inducunt , seditionem atque discordiam; ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci universorum. —De officiis Ciceronis [1]

class.

  • Deinde cotidie, serenum cum est, producunt in prata, item piscinas aut paludes, iisque faciunt haras supra terram aut suptus, in quas non  inducunt  plus vicenos pullos, easque cellas provident ne habeant in solo umorem et ut molle habeant substramen e palea aliave qua re, neve qua eo accedere possint mustelae aliaeve quae bestiae noceant. —De agricultura Varronis [2]

class.

  • Ad eundem modum Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo, e quibus circum hortos et vineas fossis ductis inmittitur; haec autem efficitur post annum crusta lapidea. ita quotannis dextra ac sinistra margines ex terra faciundo  inducunt  eam et efficiunt his crustis in agris saepta. —De architectura Vitruvii [3]

saec. I.

  • Peculiaris medicina raphano, betae, rutae, cunilae in salsis aquis, quae et alioqui plurimum suavitati et fertilitati conferunt. ceteris dulcium aquarum rigua prosunt. utilissimae ex his quae frigidissimae et quae potu suavissimae. minus utiles e stagno et quas elices  inducunt , quoniam herbarum semina invehunt. praecipue tamen imbres alunt, nam et bestiolae innascentes necantur. —Naturalis historia Plinii [4]

saec. I.

  • Quinto  inducunt  loco complexionem, quae aut id infert solum quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo, Consilio igitur mundus administratur; aut, unum in locum cum conduxit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit quid ex his conficiatur, ad hunc inodum: Quodsi melius geruntur, quae consilio quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur, consilio igitur mundus administratur. Cui parti consentio. —Institutio oratoria Quintiliani [5]

Fontes

  1. Marcus Tullius Cicero - De officiis ad Marcum filium libri tres. (The Latin Library): Liber primus. XXV. [85] inducunt
  2. Marcus Terentius Varro - De re rustica / de agricultura. (Loeb Classical Library, Londinio MCMXXXIV). Latin Library: Liber tertius, X. inducunt
  3. De architectura libri decem Vitruvii, (F. Krohn, Lipsiae 1912). Bibliotheca Augustana. Liber octavus, 3. [10] inducunt
  4. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber undevicesimus, cap. 59, [182] inducunt
  5. Marcus Fabius Quintilianus, Institutionis oratoriae libri XII. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIV). Liber quintus, XIV. [9] inducunt
  6. Publius Cornelius Tacitus - Annales sive ab excessu divi Augusti libri XVI. (The Latin Library): Liber XII. [9] inducunt
  7. Hildegardis Bingensis - Liber divinorum operum simplicis hominis. Patrologia Latina, J.-P. Migne. Parisiis 1882, Tomus CXCVII. (Universitas Turicensis): Pars prima. Visio tertia, XVIII inducunt
  8. Franciscus Petrarca (Italice: Francesco Petrarca) - De vita solitaria. (Universitas Turicensis): Liber II. 12 inducunt
  9. Iordanus Brunus Nolanus (Italice: Giordano Bruno) - De monade numero et figura. (Universitas Turicensis): Cap. I. [3] inducunt
Remove ads

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads